Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

103. 1539. december 31. Zsigmond kirdiy utasitdsa S^apoiyai ]dnosho\ kikuldbtt kbvete, Piotr Kmita krakkbi vajda s^dmdra. LL VII. kbtet, 47ab—53kfoI. Instructio ad serenissimum Hungariae regem Ioannem magnifico Petro Kmitha comiti a Visnicze, palatino et capitaneo Cracoviensi anno Domini 1539. die ultima Decembris data Sacra maiestas regia et domine, domine clementissime! Serenissimi domini Sigismundus primus et secundus, pater et fihus, Poloniae reges atque una serenissima regina Bona, domini mei clementissimi mandare mihi dignati sunt, ut sacram maiestatem vestram quam officiosissime salutarem atque ea omnia ma­iestatum earum verbis deferrem, quae a parentibus indulgessimis fiho dulcissimo deferri par est, pacem praecipue, tranquilhtatem. Nemini dubium est, quanti maiestatem ve­stram semper fecerit serenissimus princeps et dominus meus, qui cum sororem prius eius in matrimonium accepisset, simul ut intellexit sacram maiestatem vestram ad sere­nissimam flliam suam animum adiicisse atque eam uxorem sibi dari voluisse: etsi non ignorabat, qui esset regni Hungariae status, quae non modo unius imperio non subesset, verum etiam in lubrico versaretur atque in maximum periculum et extremum pene di­scrimen adducta esset: tantum tamen indulsit amori erga maiestatem vestram suo, ut oblitus incommodorum et periculorum omnium, id, quod habuit in terris pignus charis­simum, filiam suam dulcissimam maiestati vestrae lubenti atque alacri animo tradiderit. Quo quidem tempore quae pacta intercesserint inter serenissimorum dominorum meorum et vestram maiestatem, sive legatos potius a maiestate vestra missos, tenet pro­cul dubio memoria sacra maiestas vestra. Ac erat constitutum tempus, quo praestari pacta opporteret, id iam pridem praeteriit et quidem prope duplicatum neque dum tamen eorum, quae pacta sunt, quicquam ap­paret. Habet maiestas vestra, quod tota mente petivit, habet in matrimonio magni regis fiham, quae non rationum magis, quam suis ipsa virtutibus clara est et conspicua, haud facile, ut quisquam statuere possit, quid in ea commendet potissimum, eximium ne oris decorem, an gratiam quandam et venustatem singularem et prudentiam admirabilem, an modestiam incredibilem, an summam pietatem, totiusque vitae integritatem. At illa et talis ipsa et talibus prognata et tali ac tanto regi annum iam prope vertentem coniuncta non habet adhuc, ubi pedem in suo ponat, non habet ubi, quod Deus quam diutissime prohibeat, si quid humanitas accidat, dotem suam et contradotem repetere possit. Misit maiestas vestra legatum suum, qui nunc lateri ilhus assidet, reverendissimum dominum Franciscum a Frangepanibus archiepiscopum Colossensem et episcopum A­griensem, qui et moram excusaret causa in eas angustias et difficultates collata, quibus nunc Hungariae regnum premitur et pacta quaedam ex parte mutari postularet, quod essent in iis quaedam, quae salva dignitate sua maiestas vestra facere non posset. Intelhgebant serenissimi principes et domini mei morae causam istam, non fuisse pericula ista et chfficultates regni huius, cuius durior etiam fuit conditio, quo tempore facta est obhgatio, quod multo tum ei et maiores metus impendere videbantur. Iam e-

Next

/
Thumbnails
Contents