Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Hanc fuisse summam, dicet, responsi, quod nobis legatus serenissimi Hungariae re­gis attulit adversus ea, quae maiestas eius de illo coram nobis quaesta est. Qui hoc insu­per addidit multo se causam habere iustiorem de maiestate eius quaerendi, quae non contenta eo, quod contra existimationem ilhus venerit, misit praeterea legatum suum ad caesarem Thurcarum ita, ut renuntiatum ilh est, non aham ob causam, quam ut ihum magnis promissis solhcitaret, ut expulso ex regno Hungariae serenissimo Hungariae re­ge, sibi id traderet, a singuhs capitibus mercedis loco singulos aureos oblaturus. Haec vero multo esse graviora: et quae si vera sint, non modo fracta foedera, verum etiam ipsa sit Chnstiana pietas violata. Ipsa posteaquam sanctitas tua recensuent, tum demum videri nobis iusta et aequa dicet, quae sunt per serenissimum Joannem regem responsa. Atque rogabis maiestatem eius, ut in iis acquiescat, neve aheniore sit ab illo animo, sed in medium consulat potius, quemadmodum si minus recuperari, quae erepta sunt, sal­tem rehquiae regni Hungariae servari possint. Quod si priusquam generum eum nobis adscivissemus, dignum eum duxit, quem quasi in fratrem cooptaret, quod sponte sua fecit antea, id nunc nostra causa uberius faciat, quicunque nobis fihi nunc loco esse vi­det, eum ob hoc ipsum tanto maiore benevolentia prosequatur, omnes inimicitiae cau­sas praecidat, suisque interminetur, ut ne qua vi utantur, ne quibus ihum aut homines ilhus iniuriis afficiant. Nos ut ihe pari ratione suos contineat, misso ad eum legato no­stro, admonuisse ac dihgenter esse cohortatos, ne quid prius aut antiquius durat maie­statis eius amicitia, sed eam non solum retinendam, sed etiam augendam curet ac am­phficandam. Commemorabit postea sanctitas tua, quemadmodum res acta sit, cum iUam una cum magnifico Petro Cmitha, palatino Cracoviensi etc. regundorum finium causa Scepusium misissemus, conatus nostros et sumptus, quos fecimus, in nihUum recidisse. Id nos pro amore nostro erga serenissimum Romanorum regem aequo animo tuhsse, cum scripsis­set ad nos maiestatem eius se arduis rebus praepeditam suos commissarios mittere non potuisse. Caeterum quae postea acciderunt, ea nobis ingentem molestiam attuhsse. Nam praeter ahas iniurias, quibus homines nostri affecti sunt, praefectus arcis Scepusiensis per amicitiae speciem hominem quendam nostrum ex suburbio ad se cum vocasset, eum custodiae tradidit, neque in hunc usque diem hberum dimisit. Id nos nisi tanti face­remus amicitiam, maiestati eius ferre nequaquam possemus. Neque vero dubium nobis est, quin haec praeter scientiam et voluntatem maiestatis eius facta sint, sed rogamus ta­men, ut in officio suos contineat, ne scintiUa initio neglecta maius excitet incendium, quam quod restingui postea facUe queat. Authorem omnis dissidh esse ferunt Lobocz­ski, cum qui oppido Kyeszmark praeest, qui cum nostro quoque iurisditioni subsit, pa­trimonh sui ratione facUe ulcisci iniuriam nobis Uceret. Sed cum in ditione maiestatis eius sedem suam fixisse videatur, nihU faciendum duximus, quod coniunctioni nostrae mutuae rescindendae locum dare possit. A maiestate iUius postulamus, ut cum huic, cum ahis quibusvis, qui dissidium aUquod excitare veUnt, edicat atque interminetur, ut ab omni turbulenta ratione se contineant atque hoc agant, ut utriusque nostrum homi­nes benevolentiam potius inter se, quam htium certamen suscipiant. In primis autem nostrum hunc hominem e custodia hberum dimitti iubeat. Qui si cuiquam iniurius esse videbitur, ad nos nomen eius deferat, facUe ius quisque suum obtinebit.

Next

/
Thumbnails
Contents