Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Legatio ad serertissimum dominum Romanorum regem domino Camenecensi episcopo Joanni Vilamowski data anno Domini 1539. die penultima Decembris Principio maiestatem eius nostro nomine plurima salute impartiat atque prospera omnia ac secunda praecabitur, sibique semotis arbitris dicendi potestatem dare postulabit, nisi si quos maiestas eius adhibendos putaverit. Postea narrabit maiestati eius, qua de re legatum ad nos suum miserat magnificum Sigismundum ab Erberstein, eam nobis vehementer curae fuisse, scripsisseque nos serenissimo domino Joanni Hungariae regi, filio nostro charissimo legationis eius summam, et ut pacem tandem aliquando promulgaret, diligenter eum hortatos esse. Qui quod antea se facturum literis suis receperat, nuntium ad nos suum misit, per quem pacis non promulgatae causas exponi nobis iussit. Nos praemissi nostri memores ea omnia, quae per legatum dicta sunt, maiestati eius summatim referri voluisse. Narrabit itaque summam legationis eiusmodi. Quod miretur serenissimus dominus Hungariae rex et dolenter ferat se per maiestatem eius apud nos delatum esse, quod stare nolit pactis et pacem promulgare recuset, cum ld ne cogitare quidem ei in mentem venerit. Nunquam enim animum sibi defuisse pacem istam promulgandi, sed ista quoad sine regni Hungariae periculo id facere possit, quando quidem et in caesareae maiestatis Hteris scriptum id esset non prius pavem hanc ln pubHco proponi oportere, quam provisum esset, ne quid ex eo detrimenti caperet regnum Hungariae. Multa se pericula adtisse ante etiam, quam ad regni gubernaculam accessisset: saepe se tetis hostium, saepe dimicationi capitis, saepe morti pro regni salutate obiecisse. Posteaquam vero rex factus est, multo magis se in eam curam incubuisse, ut quoad posset, incolume regnum conservaret. Nultis se sumptibus pepercisse, nuUos labores refugisse, nuUa pericula decHnasse. Nunc a se postulari, ut quod adhuc regnum summo studio tutatus est, id in maximum periculum et extremum pene discrimen adducat ac modo non suis ipse maitibus in hostium potestatem tradat. Quid enim esse posset certius, quam simul ut pax esset promulgata, irruptores hostes in Hungariam ferroque et igni longe, lateque vastaturos omnia. Hoc esse, quod postulet maiestas regia Romanorum, dum pacem prius promulgari vult, quam exercitos ullos confecerit, quam ulHs eam praesidtis muniverit. Et interea quaeri maiestatem eius, quod caveat serenissimus Hungariae rex, ne reHquias regm sub ditionem atque imperium suum caesar Thurcarum subiungat, quod nolit universum id perditum. Appareant modo praemisso, existant exercitus, qui si non ultro hostem beUo lacessere, saltem lacessentis impetum queant sustinere ac vim ab affticto et calamitoso regno propulsare, se ea ipsa hora, qua id viderit, pacem lubenti atque alacri animo promulgaturum. Sed hoc petere, ut quoad nudum est praesidtis regnum Hungariae atque omni mortatium ope destitutum, ne postuletur a se, ut sciens, prudensque ad ultimam id vocet perniciem. Ad extremum quandoquidem futura est nunc in Germania mferiore maiestas imperatoria, se iUius arbitrio rem permissurum. Quod si author sit, ut pacem promulget et Thurcarum contra se, regnumque suum furorem provocet, ipse ab omnibus rebus egregie imparatus facturum se, quod postulatur.