Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
eius persuasum habebamus, quam quae fuit illo tempore, cum rebus eius magno fuit praesidio maiestatis eius, cumque hteris suis saepe nobis cum magno studio commendavit. Cum itaque responsum hoc nobis gratum nuntius noster attuhsset, cum ipsum ut primum redht, ad serenissimam regem Joannem missimus, ut ipse quae audivisset, ilh refferret. Is cum plurirni faciat favorem et gratiam maiestas eius atque omni honesta ratione concihatam illam cupiat pro virih sua, significavit nobis se legatum suum mittere, qui constituant rationes suas atque hoc agat maiestas eius, ut gratiam ilh reconciliet. Atque una nos quoque petiit, ut intercederemus pro eo apud maiestatem eius, ut nuntium ipsius benigne accipiat et eorum, quae petierit, compotem faciat. Nos quibus et olim cum rege Hungariae constituta fuit necessitudo, cum sororem eius in matrimonium accepissemus et nunc ea magis est aucta et confirmata, posteaquam fiham ilh nostram collocavimus, in quam suavissime effusi nihil optandum nobis magis existimamus, quam ut generum nostrum ita, ut antea gratia florentem apud maiestatem eius videre possimus atque pace in regno suo et tranquilhtate fruentem. Itaque smdium hac in re atque operam nostram prolixe ilh promisimus, quo magis ex animo petimus maiestatem eius, ut eum gratia sua prosequatur: neque pristinam erga illum voluntatem suam immutet, nihil nobis hoc tempore maiestatem eius facere possit gratius. Si postulabitur a fidehtate tua, ut praesens adsit, cum regis Joannis orator legationem suam exponet: decet, hcet, non facta sit a nobis certior, an ei adesse hceat. Quod usum fore fidelitas tua non putabat atque ideo quae esset voluntas ea de re nostra, percontata non est, tamen si ita visum sit, maiestati eius nobiscum amicitiam intercedere non recusat, quo minus legationi intersit (quomodo quidem scit fidelitas tua magnum ei). Quod si quid quaerere velint ex fidelitate tua praesente nuntio regis Hungariae quod coram illo dicere tutum non esset, dehberationis se dicet indigere ac deinde absente oratore id, quod dignum videbitur, respondebit. Non aliud erit officium fidehtatis tuae, quam ut regem Joannem apud maiestatem eius in gratia ponat: praeterea nostro nomine neque aget, neque spondebit quicquam. Quicquid aut quaesitum, aut postulatum a fidehtate tua fuerit sive per maiestatem eius, sive per basschas, sive per legatum regis Hungariae, de quo mandatum nostrum non habeat, fidehtas tua honeste se excusabit paucis verbis, ut ne sit disputationi locus, neque se quicquam in mandatis habere dicet. Quod vero mandatum est a nobis fidehtati tuae de gratia reconcihanda, id quoties usus erit, vel potius quoties volet orator regis Hungariae, fidehtas tua vel coram maiestate eius, vel coram basschis oportuno tempore itinerabit. [...] 102. 1539. december 30. sl Ferdindndho^ kuldbtt Jan Wiiamowski kamienecipiispbk s^dmdra kiadott kbvetutasitds. LL VII. kbtet, 44b-A7b.foL