Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

tet, non commissuram fuisse maiestatem vestram, ut cuius rei ipsa fuit author, ad eum, quem condixerat, diem suos non mitteret. Caeterum quae postea sunt consecuta, ea no­bis minime ferenda visa sunt. Nam praeter alias multas iniurias, quas nostris hominibus inferre non intermittunt ii, qui sunt ditionis maiestatis vestrae, accidit nuper, ut praefe­ctus arcis Scepusiensis vocato ad se per speciem amicitiae ex suburbio nostro Andrea homine nostro, eum in arce detinuerit, neque in hunc usque diem dimiserit. Facilis esset nobis ratio iniuriae huius ulciscendae, sed non patitur amor noster erga maiestatem ve­stram atque tot tam arctae necessitudinis vincula, quibus illi copulati sumus, secus ut ali­quid faciamus, quam coniunctio nostra mutua requirere videtur. Quamobrem rogamus maiestatem vestram, ut contineat suos in officio, ut nostrum hominem restitui suis iu­beat atque e custodia liberum dimitti. Nam si perrexerint isti tot in iniuriis nostros laces­sere, veremur, ut ipsi quoque homines nostri teneri possint, quo minus par pari referre conentur. Non desunt fortasse, qui nos quo animo inter nos sumus, esse nolint vel non credunt potius eo esse amore et benevolentia erga nos maiestatem vestram, quo et fuit, et est et futura est semper Christo bene iuvante atque inde animum sumunt nostros ho­mines iniuriis provocandi, qui etiam nescio, quasi conspirationes facere dicunrur ad no­stros ex improviso adoriendos. Iterum atque iterum maiestatem vestram petimus, det illis non obscuram significationem benevolentis animi erga nos sui, seque severe vindi­caturam ostendat, si qua illi nos vel nostros iniuria fuerint afficere conati. Rem fecerit mutua nostra coniunctione dignam, magnoque cumulo auxerit eum amorem, quo maie­statem vestram prosequimur. Quoniam vero mittere decrevimus ad serenissimum dominum Joannem Hungariae regem magnificum Petrum Kmyta, palatinum et capitaneum Cracoviensem, regni nostri marsalcum, qui sibi quosdam iniquiores habet in Hungariae finibus propter fidem, quam praestat nobis in nostris tuendis et propugnandis, petimus a maiestate vestra, ut ei per nostrum cubicularium Lkteras mittat publicae fidei, quo tutius ei ad constitutum lo­cum pervenire liceat. Quam bene valere optamus. Datum Cracoviae, sexta die mensis Decembris, anno Domini Millesimo quingentesimo trigesimo nono, regni vero nostri trigesimo tertio. Sceda praesentibus inclusa Supplicavit nobis generosus Joannes Zukowszky, ut causam eius maiestati vestrae com­mendaremus. Itaque petimus ab illa, quo possit tandem aliquando ad id, quod suum est pervenire. 99. 1539. december8. Krakkd. Zsigmond kirdly levele S^apolyai Jdnoshoi^ amelyben tdjeko^­tatja, hogy kdvetsegbe kiildte hoyga kamardsdt. LL. VIII. kdtet, 186a—b.fol.

Next

/
Thumbnails
Contents