Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
atque servitori illi suo edicat, ut ne vi contra nostros homines utatur, a nobis ius petat, si quid sibi deberi existimat. Nam si qua cepit via ire perrexerit, vim vi repulsam iri sentiet, ac temeritatis suae debitas paenas persolvet. Datum Cracoviae, quarta Decembris, anno Dontini Millesimo quingentesimo trigesimo nono, regni vero nostri trigesimo tertio. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae propriae 97. [1539. december4. Krakkb.] Zsigmond kirdly levele a s^epesi vdr tis^ttartbjdhot^ amelyben keri, hogy bocsdssa s^abadon Ietarto\tatott emberet. LL VIII. kbtet, 174b.fol. Provisori arcis Scepusiesis Egregie, grate, dilecte! Delatum est ad nos, quod hominem quendam nostrum in arce Scepusiensi detineas, quem per speciem anticitiae ex suburbio nostro vertire ad te iusseris. Est nobis id valde molestum. Nam si qua in re iniurius tibi homo noster fuisset, a nobis petenda erat iustitia. Quare hortamur te, ut eum quampnmum dimittas et coram nobis convenias, si quid tibi cum eo est negotii. Si secus feceris, vide, ne sero te postea temeritatis tuae poeniteat. Nos nostris iniuriam per te fieri non ferremus. Datum loco, anno, die, quibus supra. 98. 1539. december 6. Krakkb. Zsigmond kirdly ieveie Ferdindndho^ amelyben keri emberenek s^abadon bocsdjtdsdt, valamint menieveiet ker Piotr Kmita s^dmdra; egy, a ieveihe^ mellekeit ceduldn tdmogatdst ker egyik aiattvalbja sr^dmdra is. LL VIII. kbtet, 175b—177b.fol. Ferdinando Serenissime princeps, etc. Cum ultro maiestas vestra ipsa a nobis postulasset, ut in Scepusium iudices aliquos commissarios mitteremus, qui controversias, quae sunt, disceptarent, quod se quoque suos esse missuram diceret, nos, qui quae nobis cum maiestate vestra amicitiam intercedit, eandem esse inter utriusque nostrum homines velimus, fecimus cupide et libenter, ut nostros ad constitutum diem mitteremus. Qui cum profecti iam essent, venerunt a maiestate vestra htterae, quibus non posse se suos mittere certiores nos reddidit. Ilh quoniam non longe aberant a futibus atque eos quoque, qui erant designati a maiestate vestra, non procul abesse sciebant, coeptum iter sunt prosecuti. Cumque in praesentem rem venissent, inspectis dihgenter locis iis, de quibus ambigitur, cum neminem eo a maiestate vestra legatum invenissent et rebus infectis magno sumptu incassum facto ad nos sunt reversi. Id, quod nos pro studio eo, quo sumus erga maiestatem vestram, tuhmus animo aequissimo, facihque passi sumus tantas nos impensas frustra fecisse. Ita enim nobis persuademus nisi magna ahqua ratione adductam, quae quidem nos adhuc la-