Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
ctatur in perditionibus nostris, sed post tempestatem tranquillum facit et post lachrimationem et fletum exultationem infundit, ut qui seminant in lachrimis, in exultatione metant. Ipse est, qui soluit compeditos et erigit ehsos, ipse est, qui humihat et sublevat, ipse tandem aliquando respiciet aflictionem popuh sui et eum castigatum in gratiam recipiet, ut qui paulo ante tot fuit incommodis affectus atque afflictus, is brevi omnium rerum affluentibus copiis ditetur, bonoque pacis et tranquilhtatis quam longissimo tempore perfruatur. Hoc regno ilh serenissima maiestas regia ex animo praecatur. Quas vero laudes tribuit serenissimae maiestati regiae reverendissimus dominatio vestra, eas facile perspicit ex summo ilhus erga se studio profectus esse, deque hoc tam propenso ilhus erga se animo agit gratias. Caeterum si quae sunt in illa, quae laudem hominum et approbationem merentur, de iis Deo gloriam dari vult, cuius ea sunt munera, ilhus gratuitae beneficentiae accepta refert omnia. Quodque regni sui status tolerabihor esse videtur, quam vicinorum quorundam, id quoque non viribus atque opibus, non consilio prudentiaeque suae tribui vult: sed ilhus sohus misericordiae, qui nisi aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam, nisi custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. Nunquam serenissima maiestas regia in curribus aut in equis, sed in solo Dei nomine spem et fiduciam suam habuit collocatam. Non qui sedulo curaverit omnia, quae ad regni sui fines tuendos atque ad hostium vim arcendam pertinere indicasset: sed quoties de hostibus suis victorias et triumphos deportavit, qui quidem Deo sit gratia satis et frequentes, et msignes contigerunt, nunquam eos aut mihtum robori, aut suae, ducumve suorum virtuti, sed soh divinae misericordiae voluit assignan. Atque hoc agit sedulo, ut eum sibi quam maxime placatum et propitium habere possit, in cuius manu sunt omnes victoriae et triumphi. Ei gratias agit, quod et se, et regnum suum in hunc usque diem voluerit conservatum: et porro praecatur, ut qua usus est adhuc misericordia in regno suo protegendo, ea deinceps quoque uti non intermittat. Neque vero suo magis id, quam vicino Hungariae regno praecatur: quod et ipsum cupit esse quam florentissimum atque illud a Deo supplex petit, ut serenissimum dominum Hungariae regem, fihum suum charissimum quam longissimo tempore sanum, incolumem et fehcem ad regni sui gubernacula sedere faciat atque id ita moderetur, ut cum ad homines ilh subiectos ingens commodum, tum ad Deum omnis boni authorem laus, honor et gloria perveniat. Haec sunt, quae serenissima maiestas regia senior serenissimo domino Hungariae regi per vestram reverendissimam dominationem verbis suis renuntiari vult. Sed et serenissimus rex adolescens eadem omnia, quae serenissimus parens maiestati eius praecari iussit, a vestra reverendissima dominatione postulat, ut serenissimum regem suum salute plurima impartiat, deque animo maiestatis huius erga Hlam prohxe omma polhceatur. (b) Cum a serenissimo domino Joanne Hungarorum rege duabus potissimum de causis ad serenissimum dominum Sigismundum Poloniae regem legatus essem, ut et excusarem maiestatem domini mei, quod pactis perficiendis mora nonnihil interposuerit et roga-