Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
De Petro vayvoda nihil adhuc habet deliberati sacra maiestas regia. Res est ardua et quae longioris consultationis indiget, per legatum, quem missura est, suam ea de re sententiam explicabit. Quod vero serenissimi regis sui nomine postulavit reverendissima dominatio vestra, quandoquidem constituit serenissima maiestas regia legatum suum ad imperatorem Thurcarum mittere, ut ei negotium daret, quo serenissimum dominum Hungariae regem apud caesarem in gratia ponere conaretur atque omnia faceret, quae ad voluntatem illius reconciliandum pertinerent, id lubenti atque alacri animo se facturam offert serenissima maiestas regia. Atque inter ea mandata, quae datura est serenissima maiestas regia legato suo, erit hoc non postremum. Quid est enim, quod malit serenissima maiestas regia, quam ut serenissimus dominus Hungariae rex omnium sibi studia adiuncta habere queat, ut pace et tranquillitate fruatur atque regnum suum quam diutissime feliciter moderetur. Ad eam rem quicquid consilii et auxilii adferre poterit, nunquam opem atque operam suam frustra requiri patietur. Quae seremssimi domini Hungariae regis nomine recens attulit reverendissima dominatio vestra, quamobrem nondum pax sit promulgata, ea serenissima maiestas regia tenet memoria, deque eis serenissimum dominum Romanorum regem faciet certiorem, quod pro virili sua contendet et elaborabit, ut si alienior est a serenissimo domino Hungariae rege serenissimi Romanorum regis voluntas, ea reconciliari possit, neve ulla de re quicquam statuat serenissimus dominus Romanorum rex, quod quidem ad Hungariae regnum pertinet, nisi communicato cum Hungariae maiestate consilio, vique amoris et benevolentiae cum ea certamen suscipiat, communem defendendi regni curam gerat atque omnibus vicini et amici regis officiis fungatur. Quae vero de domino Laski quaeritur reverendissima dominatio vestra, perspectior est integritas serenissimae maiestatis regiae, quam ut cadere in eam possit ulla suspicio profectionem hanc ad Turcam illius voluntate esse susceptam. Proinde recte facit serenissimus dominus Hungariae rex, quod ipse quoque serenissimam maiestatem regiam hac suspicione liberat. Caeterum quando dominus Laski senator est regni huius et consiliarius, simulat, quae serenissimae maiestati regiae praesentis eius potestas dabitur, volet ex eo causam profectionis cognoscere, planumque faciet hoc illius tam audax facinus sibi vehementer displicere. Eidem publice responsum est Quae sunt a reverendissima dominatione vestra allata ad moram serenissimi domini Hungariae regis excusandam, ea sacra maiestas regia libenter accepit, sed vellet quidem quamvis aliam potius morae istius causam fuisse, quam eam, de qua tam copiose, tamque diserte verba fecit reverendissima dominatio vestra magno cum audientium dolore. Nam certe quae suo ipsius regno, eadem omnia vicino quoque Hungariae regno evenire optat, maioremque opinione omnium ex eo dolorem haurit, quod id ad has esse videt angustias redactum. Sed solet interdum noster ille caelestis pater, quibus fikis magis est propitius eos ita castigare, ut misericordiam tamen suam non auferat ab eis, ut qui non in aeternum irascitur, sed placabilem se cunctis praebet ad se revertentibus, non dele-