Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

liceat, neque eo adigatur, ut a serenissimo domino Romanorum rege consensum petat, quo dotis nomine certae possessiones tuto queant obligari. Cumque data sit ei optio, il­ludne malit, an 70 milia deponere, prius illud facere recusat: hoc vero alterum non mi­nus esse contra dignitatem suam asserit, quod ab hs demum quasi pignoris loco accipi solet pecunia, qui nihil possident rerum immobihum. Qua se ignominia adspergi noht. Quasi vero recens hoc inventum sit, ut pignoris loco pecunia deponatur. Non est longi­us abire necesse: Maximihanus imperator quo firmius redderet matrimonium inter ne­potem suum et serenissimi maiestatis regiae neptem contractum, certo in loco deposu­isse dicitur trecenta mih aureorum, neque quicquam ea re suam violari dignitatem existi­mavit. Itaque salvo honore, dignitateque sua regia, posset serenissimus dominus Hunga­riae rex quandoquidem animus ilhus a priore conditione tantopere abhorret, hanc sal­tem posteriorem complecti. Certe sacrae maiestati regiae non esse fas videtur obhvisci se esse patrem serenissimae fihae suae, neque paterno animo rationibus ilhus ita prospi­cere, ut in tuto collocari possint. Deinde vero et de ipso serenissimo Hungariae rege qui fururi essent hominum sermones, si palam istud fieret maiestas ilhus duobus conditiom­bus propositis, cum alterutram se accepturam per legatos suos sancte promiserit, nunc neutri vehe satisfacere. Multis proculdubio secus de iUa existimandi occasio daretur, es­sentque iustae causae, quamobrem suam erga serenissimum dominum Hungariae regem voluntatem serenissima maiestas regia immutaret. Sed ea tamen quomodo semel llUus fidei tradidit pignus suum charissimum, nuUam esse putat satis iustam causam, quam ob rem ab ilhus amicitia disiungeret. De vestra vero reverendissima dominatione eam opi­nionem concepit, etsi ita, ut eam facere par est, serenissimi sui regis est studiosissima at­que iUius commodis quam maxime prospectum veUt, non ideo minus veUe serenissimae quoque comugis iUius, sacrae maiestatis huius fihae dulcissimae rationibus provisum, cum caro utriusque una sit, unum corpus, unus animus. Itaque plurimum momet sere­nissimam maiestatem regiam tanta haec contentio serenissimi domini Hungariae regis, sed monet etiam authoritas reverendissimae dominationis vestrae, de cuius egregia in se voluntate prolixe sibi omnia polhcerur, neque abhorret ab Us rationibus, quae sunt ab il­lam propositae modo, ut nihil inde detrimenti accipiat, sacratissima domina Hungariae regina nihil de iUis expUcat. Sed exactius rebus consideratis, missi moram in praesens condonat consensus petendi obUgationem remittit, ea conditione adiecta, si iam tandem citto promissis satisfiat castra proposita nec rehcit, nec aprobat et hoc ipso tempore missura est brevi legatum suum, per quem rebus hs tandem ahquando extrema manus imponatur, a vestra reverendissima dominatione magnopere postulat, quandoquidem et apud hanc, et apud Ulam maiestates magna est iUius authoritas, ut omnem suam operam et studium interponat, quo res ad eum exitum perducatur, nihil ut praetermissum videri posset, quod ad rationes serenissimae dominae Hungariae reginae in tuto coUocandas pertinuerit. Qua in re quo fuerit diligentius elaboratum a reverendissima dominatione vestra, haec sibi magis utriusque maiestatis huius gratiam demerebitur, futurumque est utrique curae, ut gratum suum et memorem animum erga reverendissimam dominatio­nem vestram testentur.

Next

/
Thumbnails
Contents