Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
am perpendat, quid e re, quidque e dignitate iilius sit atque utilitatem honestate metiatur, separari enim alterum ab altero non potest. Quod autem deliberatum ab ea fuerit, de eo nos faciat certiores, ut cognoscat vicissim ex nobis serenissimus dominus Romanorum rex fecisse nos id, quod promisimus. Bene et feliciter valere maiestatem vestram optamus. Datum Cracoviae, octava mensis Octobris, anno Domini M-o D-o XXXIX. 90. [1539.] oktbber 10. Krakkd. Zsigmond kirdly levele S^apoiyai Jdnosho^ amelyben s^emere veti, hogy elmulas^totta a% inte\kedest I^abelia jegyajdndekdnak a kiaddsdrbl. LL VIII. kbtet, 144b—145a.fol. Hungariae regi Serenissime, etc. Nolumus id clam esse maiestatem vestram permolestum nobis accidisse, quod cum tempus praeterierit, quo reforman dotem serenissimae coniugis suae, filiae nostrae charissimae oportebat per maiestatem vestram, nihil dum ea de re constituerit, valdeque sumus ob eam rem animo perplexo. Ita enim cunctationem hanc maiestatis vestrae interpretamur, quasi non esset eo animo in serenissimam coniugem suam, quo nos vellemus et quo maritum esse convenit. Nam si tanti eam faceret, quanti merito facere debet, iam pridem iuxta pacta et promissa sua rationibus eius prospexisset. Etiam atque etiam rogamus maiestatem vestram, ut ne cunctatur diutius, sed aliquando, tamen et quidem celeriter finem imponat iis rebus, de quibus inter nos et maiestatem vestram convenit, factura rem et regia sua virtute dignam, et nobis valde gratam. Generosus Nicolaus Odnowszky retulit nobis deberi sibi nonnihil pecuniae a magnificis ab Humyenna, neque se hactenus quod suum est, auferre ab illis potuisse. Rogamus maiestatem vestram, ut eis mandare dignetur, quod creditori suo satisfaciant, neque deinceps frustratoriis dilationibus utuntur. Datum Cracoviae, X. Octobris, anno, quo supra. 91. [1539. november 12. Krakkb.J Zsigmond kirdly levele Ferdindndho^ amelyben tdjeko^tatja, hogy a tbrbk s^uitdn meghivta bt lednya eskiivbjere esftai kbriiimetelesere, s b kbvetseget kiild erre a\ iinnepsegre. Tdjeko^tatja tovdbbd, hogy meg nem kapott vdias^t S^apoiyai Jdnostbi. LL VIII. kbtet, 163b—164a.foi. Ferdinando Serenissime, etc. Memoria tenemus promisisse nos maiestati vestrae, si quem aliquando ad caesarem Turcarum nunctium essemus missuri, prius nos illam hac de re certiorem esse facturos. Quamobrem cum hisce diebus nunctium ad nos suum caesar Turcarum miserit, nosque ad filiae suae nuptias invitaverit atque una postulaverit, ut eum quoque diem praesentia