Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

nostra honestaremus, quo duos suos filios circumcisurus est, ita ut ex litterarum lpsius exemplo, quod maiestati vestrae versum ex Arabica lingua mittimus, uberius cognoscet. Visa est nobis temporum istorum ratio postulare, ut ne petitum a nobis quod est [pro­cul], id prorsus repudiemus, sed legatum nostrum ntittamus, qui loco nostri ad nuptias veniat, quem suae profectioni nullam moram interponere opportebit, cum dies nuptiis dictus sit proximo mense Januario, quem si obire volet, mature hinc exeat, necesse est. Haec ut nos facturos recepimus, scribenda maiestati vestrae duximus. Quae acta sunt in contittis Glogoviensibus, non est nobis dubium, quin maiestas ve­stra iam cognoverit. Per nos non stetit, neque per homines nostros quo minus fierent omnia, quae ad sedandas discordias et vicinorum utrinque animos tranquillandos perti­nerent. Sed qui fuerint ei rei impedimento, ex iis intelhget maiestas vestra, quos eo mise­rat, ingentes utriusque nostrum conatus in nihilum reciderunt. Datum ut supra. Sceda praesentibus inclusa Mittimus maiestati vestrae exemplum htterarum ad nos serenissimi domini Joannis Hungariae regis, quibus respondet ad ea, quae cum maiestate ilhus egeramus, ut pro­mulgaret pacis conditiones inter vestram et ipsius maiestatem. Nullum quidem adhuc certum responsum nobis dedit, quid facere statuerit, sed quoniam iam legatus, qui nu­per huc apphcuit ilhus, discesserat, antequam nostrae ilh htterae essent redditae, per nunctium suum certius se suam nobis voluntatem declaraturam polhcetur, quemadmo­dum ex hoc ipso htterarum maiestatis ilhus exemplo maiestas vestra uberius cognoscet. 92. [1539.] november 16. Krakkd. Zsigmond kirdly leveie S^apolyai Jdnosho^ ameiyben pdrtfo­gdsdt keri egy krakkdi kereskedo erdekeben. LL VIII. kbtet, 166b.fol. Hungariae regi Serenissime princeps et domine, affinis noster tanquam fih charissime! Qui has htteras perfert maiestati vestrae, Joannes Glywycz civis et mercator Craco­viensis, subditus noster, habet isthic certa quaedam negotia, ad quae conficienda neces­saria est ilh gratia et favor maiestatis vestrae, quam ut ilh nostra causa benigne praestet, petimus, tilumque et negotia ilhus dihgenter maiestati vestrae commendamus. Quae no­bis rem gratissimam fecerit, si hoc egerit, ut subditus hic noster rebus absque uUa mora ex sententia confectis, ad nos celeriter redire queat. Id, quod mutuis offictis compensare maiestati vestrae studebimus. Datum Cracoviae, sedecima mensis Novembris, anno, quo supra. Sigismundus rex scripsit

Next

/
Thumbnails
Contents