Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Judici et iuratis civibus civitatis Bartffa Petrus episcopus Cracoviensis Famati dornini et amici nostri dilecti! Redditae sunt nobis litterae vestrae, quibus causam, in qua estis cum domino marsalco regni Poloniae impliciti, nobis commendatis. Cuius quidem causae sicuti vos tenere rationem nos non dubitatis, ita vicissim nos itichil dubitamus posse vobis esse ex nunctiis vestris cognitum, quantum nos diligentiae et operae proxime acta aetate impenderimus, ut vos ex controversia et dissidiis animorum eductos ad concordiam rursus et Christianam charitatem cum domino marsalco reducere potuissemus. Verum quia tum ut nos cupiebamus, perfici hoc negotium non potuit, nunc iterum ut vos optatis, quantum in nobis erit, dabimus operam dihgentem, ut cum ipso domino marsalco in gratiam redeatis, utque pro more et instituto veteri ultrocitroque tuto commeare et vicinitatis commercia in regno hoc Poloniae hbere exercere possitis, vos modo in hac re dihgentiam et facilitatem vestram ubi oportebit, accomodetis. Bene valeatis, sitisque felices omnes. Datum Cracoviae, XVII. Februarii, anno Domim M-o D-o XXX. 36. 1530. dpriiis 3. elott. Ji iengyelkirdiy vdlas^a Jan Laskignie^noiprepostnak, S^apoiyai Jdnos magyar kirdly kbvetenek. LL XXII. kbtet, 385a—386b.foI. Acta Tomiciana, XII. kbtet, LVI. s%. 69—70. p. (kelte^es neikui). Responsum ad legationem Joannis regis Hungariae datum Joanni Laski, praeposito Gnesnensi et Lanciciensi, oratori regis Joannis Legatio vestrae dominationis, quam nomine serenissimi domini regis Hungariae habuit, haec in summa continebat. Gratulata est in pnmis sacrae maiestati regiae provectionem serenissimi fihi sui ad culmen regium, et hoc consilium maiestatis suae et optimatum regni sui cum non vulgari ilhus maiestatis benevolentia et favoris testificatione coUaudavit. Recensuit dehinc copiosissime causas, quibus permotus potentissimus Turcorum imperator descenderit in Hungariam et Austriam et de his, quae ilhc acta sunt, quae ad excusationem serenissimi domini regis Hungariae pertineant. Dedaravit item illa, quae ipse imperator conferre debuit cum ilhus maiestate de subsidhs, postulavitque nomine ilhus maiestatis eadem subsidia veluti ab oratore maiestatis suae imperatori promissa. Expostulavit demum cum maiestate sua regia de his, quae adversus magnificum dommum palatinum Siradiensem 37 maiestas sua vel gravata ferre, vel quaeri debuisset, commendans impense fidem et operas magnificentiae suae, similiter et ahorum Polonorum apud illius maiestatem rriihtantium, quae omnia vestra dominatio multis et luculentis verbis explicavit. 37 Laski Jeromos.