Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Ad quae maiestas sua regia sic illi respondere mandavit. Agit in primis maiestas sua gratias, quas potest maiores domino regi Hungariae, quod adeo ex animo gratulatur successibus et provectioni ad solium serenissimi filii ma­iestatis suae, quam et ipsa maiestas sua, et optimates ac regnicolae universi consideran­tes aetatem ingravescentem et aegram valetudinem maiestatis suae, horumque tempo­rum malignitatem fieri potius vivente maiestate sua curaverant, quam ut futuris eventi­bus quidquid fidei haberent. Quod factum probari a serenissimo domino rege Hunga­riae hbentissime audit maiestas sua et nichil dubitat hanc gratulationem ilhus maiestatis ex integerrimo animo et benivolentia proficisci. Quam ilh vicissim maiestas sua una cum ipso serenissimo filio suo curabit omnibus officiis et amore fraterno semper ref­ferre. De his, quae acta sunt in Hungaria et Austria, non erat quidem opus excusare tot verbis et testimoniis serenissimum dominum regem Hungariae, cum maiestas sua non culpet de aliquo ilhus maiestatem. Tamen et haec omnia maiestas sua hbenter audivit et in eam partem, ut dicta sunt, accepit. Quod pertinet ad ferenda subsidia, hcet iam multotiens maiestas sua satis abunde declaravit serenissimo regi Hungariae et ipsa et ilhus maiestas id plane mtelhgat, quibus rationibus cogatur maiestas sua neutralis et aliena esse ab hoc bello propterea, quod u­trique parti foederibus, necessitate et affinitate iuncta sit, quodque bellum hoc modis omnibus dissuaserit et concordiam ac pacem summo studio procuret, cuius conficiendo si alterutram partem declinaret, occasio et spes omnis procederetur. Quod denique ma­iestas sua hoc debitum et studium suum utrique parti et toti ferme orbi declaravit, ta­men in ea neutrah et necessaria conditione existente maiestate sua, serenissimus rex Hungariae hactenus semper cognovit singularem in se maiestatis suae et regni sui affe­ctum et benivolentiam cum ex opera, quam maiestas sua summa cura et impendio suo adhibuit et adhibet etiamnum de pace aut concordia facienda, tum et receptu ilh in re­gno suo dato, aliisque verae amicitiae et necessitudinis officiis praestitis. Proinde rogat quamplurimum maiestas sua ipsum serenissimum regem Hungariae taha et non exigat ipsa a maiestate sua, et exigendi per ahos occasiones et modos omnes ubi potest, ampu­tet, quaha ipsamet satis intelligere potest, praestari non posse sine magno fidei et rerum maiestatis suae discrimine, quodque paci et concordiae, ad quam faciendam maiestas sua omni studio incumbit, plurimum efficeret. Sed et potentissimum Turcorum impera­torem, qui more maiorum suorum verbum et fidem suam hactenus unicuique illatam servavit, sperat maiestas sua id pariter non exacturum a se, quod maiestas sua adversus fidem et debitum suum nequaquam praestare posset, praesertim cum maiestas sua ni­chil tale promittere, commiserit oratori suo, neque secus ex oratore ipso et tenore indu­ciarum, quas attulit, constare potest. Quas quidem inducias suo more consueto expedi­tas et semper inviolabihter observatas esse firmas et sinceras non dubitat. De magnifico domino palatino Syradiensi mirum quidem non esset, si quando ma­iestas sua gravate ferret aut quaereretur de aliquibus, quae acta viderentur praeter scien­tiam et mandatum suae maiestatis, quae illam et regnum eius immeritis odiis et difficul­tatibus involverent. Tamen hactenus neque adversus magnificentiam suam, neque etiam adversus ullum ahum, qui apud serenissimum regem Hungariae rnihtant, quicquid statu-

Next

/
Thumbnails
Contents