Tóth Péter: A miskolci kötelkönyv - Borsodi Levéltári Füzetek 22. (Miskolc, 1986)

I. Kötelkönyv

aliquam molestiam adferat illustrissimae dominationi vestrae, principalibus vero nostris pro ulterioribus praecavendis expen­sis in processum judiciarium jam jam appropinquantem erogandis diversisque fatigiis evitandis provideatur, ac quod altioris considerationis esset, ut ad majora praescitis servitia sub benignis iisque paternis suae majestatis sacratissimae aliis, praeinserti principales nostri in quietiori eaque pacifica bo­norum suorum possessione quiescere valeant, hocce nostro humil­limo memoriali ulterius instandum duximus, rogantes humillime, ut pro obtinenda perennalitate praescripti oppidi super extante, aliunde non contemnenda summa pecuniaria hypothecaria investita medio gratiosae recommendationis, patrociniique in locis compe­tentibus quatuordecim florenorum rhenensium millibus nomine sae­pe fatorum principalium nostrorum compromissis summae hypotheca— riae suo loco et tempore liquidandae superinscribendis contenta esse non dedignetur. Siquidem territorii situs in tantum circum­scriptus foret, ut ne medietas incolarum praeterito tempoium dis­turbio eorsum se receptorum nobilium unius palmae agrura aut pra— tum possideret, et nisi ex circumjacentibus territoriis semet alimentaret, quotidianae sustentationi suae haud sufficeret. Nec difficultas superesset ejusdem oppidi perennalitatem ex parte suae majestatis sacratissimae, qua absoluti domini haereditarii inclyti regni Hungariae, consideratis multiplicibus servitiis principalium nostrorum, iisdem eadem caesareo-regia munificentia, virtute cujus, reliquorumque piae reminiscentiae praedecessorum, quam plurimi alii fundi, circiter viginti in praeallegato oppido superioribus jam pridem evolutis temporibus, qui aeque, prout ipsum oppidum, majori ex parte intuitu haereditatis sacrae regni Hungariae coronae praefuisse dignoscerentur, bene meritis perso­nis praevia libertatione, nobilitationeque collati de praesenti haberentur. Quod vero praetensam quamdam accordam, ratione inten­tandae simultaneae conventionis cum inclyta camera inter specta­bilem et magnificum dominum Sarauelem Haller liberum baronem de Hallerko ab una partibus, vero ab altera possessores saepius fati oppidi Miskolcz attinet; verum quidem est, eam tentatam fuisse, sed praetitulato domino barone juri suo ibidera adhuc loci habito, cedere nolente cassatam esse. Hinc alto illustrissimae dominati­onis vestrae submittendo negotium judicio, cur pro nullitate juris jus hypothecarium, quod in sutnma supra valorem ferme toties repe­titi oppidi esset, majoribus et majoribus expensis aliunde exhaus-

Next

/
Thumbnails
Contents