Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

Caeterum verba, quae Mathias ipse Loboczki coram fidedignis viris, videlicet praefecto arcis Scepusiensis et nonnullis servitoribus eiusdem protulit contra honorem regiae maiestatis, erant ista. „Paenitet - inquit ­me esse et fuisse nationis et linguagii Polonici" (haec soli reginali maie­stati erant commissa secreto dicenda). Perquirentibus autem astantibus, cur hoc diceret, „Quia - inquit - rex Poloniae iam ad ultimam senectu­tem suam deliravit, quum boiarones et nobiles Moldáviáé, qui a facie Thurcae in regnum Russiae profugerant, idem rex Poloniae compedibus vinctos in manus Turcae tradidit, quos idem omnes tandem trucidari fecit." Haec autem verba non saltern coram praefecto arcis, verum et ali­bi, in multis locis dixit regiam maiestatem diffamando, quae omnia bono modo comprobari poterunt. Negotium autem praepositi de Landek, qui est subditus praepositi de Miechow, subditi maiestatis regiae, et ad quern collatio illius perpetuo semper pertinuit, ita se habet, quod dominus palatinus Siradiensis tem­pore disturbiorum duas villas ecclesiae et praepositurae de Landek po­tenter occupaverat, qui cum ob ablatas illius possessiones ad serenissi­mum regem et dominum nostrum recursum habuisset, litterasque suae serenitatis domino palatino Siradiensi sonantes obtinuisset, ipse prae­positus litteras regias in absentia palatini Siradiensis dominae consorti eiusdem exhibuisset. Redeunte autem eodem domino palatino Siradien­si, idem ad praepositum de Landek ita locutus est. „Tu, sacerdos, con­questus es contra me regi Poloniae, sed ego id non euro, quia regia maie­stas Poloniae nihil mandare mihi habet in regno Ungariae. Antea enim fui subditus regis Poloniae, nunc autem vicinus eiusdem et bona mea defendere volo, committoque tibi, ut ex praepositura recédas, quia male tibi continget!" Hoc facto, omnia bona illius tarn mobilia, quam immobi­lia vi et potenter accepit et occupavit, ac ilium ex praepositura eiecit, et idem praepositus nudus ferme ad dominum capitaneum Cracoviensem profugit, ubi nunc agit, expectando patrocinium serenitatis suae. Ad eundem etiam praepositum de Landek medio cuiusdam amici sui idem palatinus Siradiensis nuntiavit, quod ipse esset in causa, quod metas il­las a Belensibus subditis regiis obtinere non valuit, eo, quos ipse litteras metales ecclesiae suae demonstrasset civibus de Bela, ex quibus tandem Beienses informationem haberent. Et harum omnium materiarum et litium origo est ipse Loboczki. Ipse etiam dominus palatinus Siradiensis retulit serenissimorum Romanorum regem illi authoritatem dédisse eici­endi et expellendi monachos Cartusienses, omnesque ecclesiasticas per-

Next

/
Thumbnails
Contents