Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

sonas in provincia Scepusiensi existentias, ac bona illorum occupandi et in usus proprios convertendi, quae omnia malum pertendunt. Praeterea facta est mentio coram reginali maiestate, quatenus serenis­simus rex noster aliquem idoneum hominem subditis suis deputaret, qui continue in congregationibus et iudiciis nobilitatis Scepusiensis adesset, qui etiam pro subditis regiis verba faceret, quum contra illos aliquid in iudiciis attemptarent. Finaliter opinor vestram reverendissimam dominationem intellexisse ex priori et moderna supplicatione mea causam sinistrae et calumniosae delationis et captivitatis meae, quae manifestissime non aliam ob ratio­nem facta est, nisi quod veritatem non subticui, sed quum videbam iura subditorum regiae maiestatis periclitari, illis subveni pro tenuitate in­genii mei. Quod si cum exteris ad partem domini palatini Siradiensis connivere voluissem, nihil horum, quae pertuli, passus fuissem. Quia vero ob veritatem et iustitiam, ac obsequia et fidelia servitia maiestatis regiae, subditorumque suae serenitatis defensa ea pertuli, et nunc quo­que in domo mea propria securus esse nequeo, pertimens periculum et discrimen vitae meae incurrere. Ideo supplico serenissimo meo regi et principi clementissimo, quatenus sua maiestas me, humilimum subdi­tum et servitorem suum, et nullius alterius principis, in gratiam et pro­tectionem suam recipere dignetur, neque sinat me sua serenitas ad de­lationem quorumcumque per alienum principem suppremi, cuius pote­stati non sum subiectus, quoniam aemuli mei non iuste, sed calumniose contra me procedunt. Quod si sua maiestas facere dignabitur, ut spero, paratus ero suae maiestati ac subditis eiusdem eo fidelius perpetuo et vi­ta mea durante inservire. De eo autem, ubi causantur me fuisse notarium capituli tempore cap­tivitatis meae, vestra reverendissima dominatio ex quietantia capituli habere potest informationem, an verum id sit, nec ne? Quia datae sunt quietantiarum circa festa Corporis Christi anni 1539, ubi omnino ab­solutus fui. Captivitas autem mea fuit in festo Sanctae Catherinae anni eiusdem, ex quo patet id esse falsum. Sunt et aliae omnes quaerelae illo­rum falsae, sunt et calumniosae. Non nego me quandoque ad petita ca­pituli aliqua conscripsisse: sed id feci ex beneplacito, volens me illae conservare, sed a tribus annis et ultra capituli notarius obligatus et astrictus non fui. Reverendissime domine! Si visum fuerit regiae maiestati, tales litterae forent ad expeditioni supplicationis huius fiendae: primum ad serenissi­mum Romanorum regem, ne ipse palatino Siradiensi tantam licentiam

Next

/
Thumbnails
Contents