Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

rum fieret, sed tamen quicquid sua maiestas illi ad defensionem subdi­torum suae serenitatis in provincia Scepusiensi existentium ac in ter­minis regni maiestatis suae consuluerit faciendo, id iuxta informationem regiam exequi curabit. Praeterea qualiter ipse Mathias Loboczki et sui sequaces palam spar­gunt et dicunt, tredecim oppida regiae maiestatis in Scepusio existentia esse oppignorata apud serenissimum regem nostrum, circumferuntque copiam quandam oppignorationis nescitur, unde acceptam vel extrac­tam, cuius vigore inducunt certos ex potioribus nobilibus regni Hun­gariae, ut exemptioni tredecim civitatum incumbant, et ut quisque quan­tum potest, ad executionem huius negotii contribuat, quae machina­menta ipsius Loboczki et suorum sequacium in tantum devenerunt, quod iam quidam potiores nobiles Ungariae, ut Caspar Sheredi 30 millia aureorum, Franciscus Reway 18 millia, et quidam tertius 40 millia aureo­rum dare et contribuere polliciti sunt, dicentes se se tandem eadem op­pida inter se dividere velle. Neque formidat idem Mathias Loboczki cer­tos ex oppidis regiis sollicitare et allicere promissis et libertatibus ampli­oribus ad defectionem a regia maiestate, quae nititur ea subicere palati­no Siradiensi. Quae quanquam vana et frivola sunt, et dominus capi­taneus Scepusiensis sciat eadem tredecim oppida esse huic regno maie­statis regiae et coronae incorporata, tamen sua magnificentia ea, quae ip­se Mathias Loboczki in absentia suae serenitatis unacum palatino Sira­diensi et caeteris suis complicibus contra maiestatem regiam et regnum eius moliuntur et suggerunt, iussit, ut ea suae serenitati, praesertim vero reginali maiestati patefacerem. Tredecim enim oppida regiae maiestatis auditis hisce rumoribus, adeo territa sunt, ut nesciant, quid faciant, neque enim erumnas et infe­stinationes suas, quas a domino palatini Siradiensi sustinent, dicere audent, quod vel ex eo conicere licuit, quod quum me in negotio scie­bant proficisci debere ad serenissimum regem nostrum, veriti sunt et praetimuerunt dare commeatum et expensas ad profectionem itineris, et nisi dominus capitaneus Cracoviensis me et expensis, et equo providis­set, nequaquam iter hoc complere potuissem. Denique dominus palatinus Siradiensis prohibet negotiatoribus Polo­nicis, ne quispiam merces suas ad tredecim oppida suae serenitatis deve­hat, illasque eisdem divendat Proinde sua maiestas dignaretur etiam prohibere negotiationem civibus de Kezmarck in regnum Poloniae, qui regno suae maiestatis carere non possunt.

Next

/
Thumbnails
Contents