Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

affinis sui se se ad oppidum regiae maiestatis Bela vocatum convertit, metas antiquas, iustas et veras illius oppidi, quibus a ducentis annis usi sunt pacifice, auferre nitendo et ditioni suae annectere satagendo. In qui­bus metis subditorum regiae maiestatis multas irrogavit iniurias, damna et oppressiones, homines et subditos regios captivando, oppignorando, pecora et iumenta illorum auferendo, silvas extirpando et ligna obdu­cendo, super quibus vivida et efficatia extant litteralia instrumenta, et suae maiestati antea quoque facta est quaerimonia, quum tamen easdem metas nullus unquam praefectorum in civitate Kezmark constitutorum natione Hungarus praepedivit, vel a subditis serenitatis suae auferre po­tuit. Haec autem omnia ante discessum serenitatis suae e regno Poloniae facta sunt. Post recessum autem regiae maiestatis e regno Poloniae idem palati­nus Siradiensis silvas civium de Bela, subditorum regiae maiestatis, quas antea nec cives de Kezmark, nec quispiam alter attigerat, succidere fecit et pro usu nuptiarum filiae suae deduci procuravit in eandem civitatem Kezmarck, minando etiam fruges, quas subditi regii in metis contentio­sis ex commissione magnifici domini palatini et capitanei Cracoviensis iuxta compositionem cum Mathia Loboczki in absentia domini palatini Siradiensis novissime factam seminaverant, se se cum pecoribus destru­ere velle, et tandem etiam ipsum oppidum Bela depraedari. Et nisi qui­dam generosus Bechowski, qui nuptiis illis interfuerat, unacum domina consorte palatini Siradiensi illum a proposito suo avertissent, forte idem voluntatem et propositum suum ad effectum deduxisset, subditisque regiis damna maxima intulisset. Habet enim dominus palatinus Sira­diensis multarum linguarum homines praedae avidissimos, qui saltem id expectant, ut aliqua litis materia ortatur, et statim bona serenitatis suae adoriantur. Insuper quomodo dominus palatinis Siradiensis in nuptiis filiae suae se se iactitavit serenissimum Romanorum regem sibi promisisse dare hominum quinque vel sex millia, quae ipse in spatio trium dierum, quando necesse foret, habere posset, quibuscum subditos regios de Bela, et alios subditos regios turbare et depopulari posset, et tandem cum eis­dem gentibus minatus est se se ingerere in ditionem et bona domini palatini et capitanei Cracoviensis suae serenitatis est fidelis subditus, et huius coronae suae maiestatis, quamquam enim dominus palatinus Cra­coviensis domino palatino Siradiensi resistere, bonaque et ditionem se­renitatis suae, et denique etiam sua tueri et defendere posset, tamen id absque informatione regiae maiestatis facere nollet, ne ipse occasio rixa-

Next

/
Thumbnails
Contents