Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)
Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)
bentem ab aemulis meis tutare et defensare, ac in gratiam, tutelamque et protectionem regiam clementer acceptare dignetur gratiose. Paratus enim sum omnibus de me quaerentibus coram celsitudine vestra et domino capitaneo Scepusiensi, aut ubicunque maiestas vestra demandaverit, iuri stare, meque de omnibus expurgare, saltem in eo supplico vestrae sacrae maiestati, ne eadem patiatur me per quempiam alienum principem sine omni revisione iuris hincinde distrahi et detentionibus tantis vexari. Et ego pro felici successu serenitatis vestrae ac serenissimae reginae, sed et filii eiusdem domini mei gratiosissimi Deum optimum iugis praecationibus exorare non omittam, super his a vestra celsitudine relationem gratiosam expectando. Eiusdem vestrae serenissimae ac illustrissimae maiestatis humilimus subditus, servitorque Stephanus Varaliensis (c) Reverendissime domine, domine gratiose! Placuit reginali maiestati, ut seriem supplicationis per me apud serenissimum regem factae perscriberem, quia cum memoria hominum ob assiduas curas et occupationes labilis sit, si quandoque contingeret, ut de supplicatione hac mentio fieret, eam vestra reverendissima dominatio in promptu, ut acta est, haberet, eamque praefato domino nostro regi, consiliariisque suae serenitatis referre posset. Ante omnia facta est mentio de captivitate cuiusdam canonici Scepusiensis, qui se se ad oppidum Podgrodzie, ditionem maiestatis regiae causa conservationis capiti sui tempore disturbiorum acceperat, quem noctis sub silentio dominus palatinus Siradiensis ex oppido eodem potenter accepit et captivavit, illum mulctandum et pactandum certa summa pecuniarum. Item facta est quaerimonia propter occisionem quattuor subditorum regiae maiestatis et vulneratione aliorum, incolarum scilicet oppidi Villae Monhardi nuncupati in provincia Scepusiensi existentis, in quod gentes palatini Siradiensis irruentes et repagula illius destruentes ingressi sunt et potenter ea omnia patrarunt, quibus praefectus erat quidam nobilis Thomas de Koroczian de terra Scepusiensi. Item sedatis paulisper guerris et seditionibus in provincia Scepusiensi, tandem idem palatinus Siradiensis ex inductione Mathiae Loboczki,