Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)
Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)
ensem statim fideiussionem suam pro me in arce Scepusiensi factam deposuit. Ad quem iudex Varaliensis inquit. „Ego absque commissione regiae maiestatis, domini mei clementissimi, ac capitanei mei neque Stephanum, nec quempiam aliorum subditorum maiestatis suae statuere audeo in iudicium extraneum. Sed si quispiam quidpiam contra Stephanum, vel alios subditos regiae maiestatis causae habuerit, requirat illos iure mediante, et unicuique ex parte illorum administrabitur iustitia!" Cui idem Reway respondit: „Nos - inquit - in iure vestro nihil agere habemus, tamen ea, quae hic vidimus et intelleximtis, domino meo declarabimus." Tunc praefatus quoque Blasius director causarum insurgens in iudicem, ad illum ita verba fecit. „Si - inquit - hic adesset Stephanus, dato et concesso illi tantillo temporis spatio, ut confiteretur, statim illum incinerare facerem. Sed ex quo est in iure tuo et pro illo in arce Scepusiensi fideiusisti, ideo da operam, ne manus tuas evadat, quia si aufugerit, scire debeas, quod tu et tota communitas huius oppidi in capite et bonis puniemini." Hoc dicto statim universas litteras subditorum celsitudinis vestrae in capitulo arestavit. Interfuit etiam subordinatus procurator ipsius Laski palatini Siradiensis, qui similiter super litteras illas fecit prohibitionem in persona domini sui et civium de Kezmarck. Tunc etiam iudex Varaliensis videns has calumnias, easdem litteras in persona serenitatis vestrae ac domini capitanei Scepusiensis, ne ex capitulo auferrentur, arestavit, sicque litterae illae nunc in capitulo conservantur sub sigillo illorum. His igitur rebus territus iudex Varaliensis statim me detineri iussit, captatoque consilio a vicecapitaneis Lubowliensibus me tandem e detentione dimisit sub cautione fideiussoria tali, ut cum dominus capitaneus Scepusiensis, vel vicecapitanei eiusdem me habere voluerint, statim me eo, quo ipsis commissum fuerit, statuere debeant. Haec igitur, serenissime et illustrissime princeps et domine, domine et rex piissime, est totius rei summa. Addita est enim afflicto afflictio, nec, quo vertam, aut quo pro consilio et auxilio recurram, ignoro, praeterquam ad vestram regiam benignitatem et clementiam, dominum meum et principem meum clementissimum, cui humilime supplico, quatenus me, infimum subditorum et servitorum celsitudinis vestrae propter sanctam veritatem et iustitiam, ac fidelia servitia subditis serenitatis vestrae exhibita, ac confutationem litterarum adversae partis per me factam, angariatum, in hisceque tribulationibus, adversitatibus, detentionibus, curis, fatigiis, laboribus et expensis laborantem et succum-