Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)
Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)
piam post requisitionem Loboczkonis post scrinia esse proiectas, id stare non potest, quia in copiis illis est descriptus dies et annus, quo ad mandatum regium requisitae et inventae fuerant, nempe annus 38." Ad alias vero rationes, ubi causabantur cives Caseoforenses habere copias litterarum subditorum serenitatis vestrae, respondi, quod si habent meliores vel potiores litteras vel copias, quam subditi maiestatis vestrae, tunc eas producant et revideant, an concordant cum litteris Belensium, nec ne? Sed cum hoc ad Vernerum dicerem, respondit, quod omnes istae rationes admittuntur, essetque necessarium, ut cum capitulo mutua haberem colloquia, quum et capitulum apud regiam maiestatem delatum fuerit, alliciebatque me verbis, ut ex ditione maiestatis vestrae in ditionem Romanorum regis venirem. Cui respondi, mihi nunc non licere ingredi capitulum, ut dominos canonicos conveniam, quia coniecturare possum, quum iura et privilégia subditorum vestrae sacrae maiestatis vi et potenter retenta sunt, quanto magis me idem Reway retinere moliretur. Quae cum audisset Vernerus, subticuit. Ex eo itaque statim parafas insidias, quas antea ex animo meo acceperam, planius intellexi, confestim autem accessi iudicem Varaliensem, subditum serenitatis vestrae, illique rei ordinem dixi, illumque consului, an in capitulum proficisci debeam, nec ne? Qui me authoritate vestrae sacrae maiestatis, ac domini palatini Cracoviensis, capitaneique Scepusiensis eo proficisci prohibuit, sicque deinceps ascendere non erat mihi licitum. Tertia autem die huius actionis iudex Varaliensis cum duobus iuratis ad Franciscum Reway venit pro repetendis litteris subditorum serenitatis vestrae, medio quorum eidem Reway intimaveram, ne mihi imputaret, quod in propria persona non ascenderem, quoniam ex quo sua dominatio iura et privilégia subditorum maiestatis vestrae detinuit, nulla iusta occasione habita, quanto plus in personam meam desaeviret, quae infima est et inops. Haec autem omnia illi iudex Varaliensis secundum ordinem retulit. His auditis ipse Reway ad iudicem ita orsus est. „Scias - inquit -, quod Stephanus iste est occasio rixarum omnium inter serenissimos Romanorum et Poloniae reges, et amicitias inter utrosque principes contractas, tanquam acutissimo et asperrimo cultro divisit, quia maie et sinistre in scriptura litterarum istarum processif. Idcirco si eum habere possem, statim eum detineri facerem. Volo ergo, ut illum hue statuas in persona sua, vel in eum locum, unde eum excepisse, diceris ad cautionem fideiussoriam. Melius est enim, ut unica persona puniatur, quam duo hi principes rixentur!" Hoc dicto, capitulum Scepusi-