Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

ditorum celsitudinis vestrae de caetero ascenderem, quia omnino delibe­ratum esset, ut si extra ditionem serenitatis vestrae mei [!] copiam habe­re possent, me confestim detinerent, idque iuramento affirmavit et ab ea hora ascendere non audebam, quia videbam, quod iura subditorum se­renitatis vestrae calumniose detinebantur et contra me, praeter iustitiae tramite procedebatur. Tandem idem Gerorgius Vernerus ad noctem in domum meam ve­nit, cum quo multa tractavi secreto, quae scribere non licet. Cui ego ita loqui orsus sum. „Domine Verneri, ego multum miror, qua ratione iura subditorum domini mei clementissimi ita violenter detinentur, quae non ad iudicium, sed documentum innocentiae meae exhibui, ac manibus vestris confidenter assignavi, quae, dico, esse vera et iusta, vereor enim, ne ob hanc detentionem litterarum aliquid mali oriatur inter principes. Ubi enim allegatur, quod copiae illae repertae essent calce vel carboni­bus defaedatae, respondeo, quod id non capituli, neque mea culpa fac­tum est, sed praedecessorum suorum, qui illam copiam ita indecenter conservarunt. Nam non papirus vel scriptura, sed sensus et materia pen­sanda erant. Quod autem attinet ad manum notarii illius temporis, dico, quod si copiae illae inventae non sunt manu notarii illius temporis conscriptae, non est mirum, quia non sunt sigillo capituli consignatae, forte notario aliis potioribus negotiis praepedito, ut plerumque contin­git, quempiam canonicorum vel sacellanorum, aut scholasticorum peti­verit, ut copiam illam transscribat, qui forte amplius copias huiusmodi non scripsit et sic conscripta copia tali easdem in scrinia capituli, ut mo­ris est, reposuerunt, vel praesumitur, quod discipulus notarii eas copias conscripserit, qui forte alias copias in scriptura similes amplius non scripserit, quia eodem quoque tempore non omnes una eademque scrip­tura usi sunt. Ad secundam rationem, ubi causantur, quod Loboczki eas copias non reperierit, dico, quod dum Loboczki universa in capitulo rimabatur, tunc ego iam detentus fui in arce Scepusiensi, nec quicquam de negotio requisitionis mihi constabat, et forte ipse Loboczki, vel alter quispiam aemulus meus copias illas repperierat, volensque mihi iam detento fa­cere gravamen, copias easdem post scrinia capituli proicere potuit, ubi tandem repertae sunt, et ea ratione ipse Loboczki eas minime reperire valuit. Neque enim post repositas custodia illarum notario capituli in­cumbit, sed ipsis canonicis saltem. Velut tandem mihi ex captivitate di­misso certi ex canonicis retulerunt, non omnia scrinia capituli fuerant ipsi Loboczki exhibita. Ubi autem suspicuntur copias illas per quem-

Next

/
Thumbnails
Contents