Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

sunt exhibita, quae si ego falsa, surrepticiaque esse cognoscerem, nun­quam ea in praesentiam ipsius domini Reway ac consiliariorum regiae maiestatis exhibuissem, sed scio et dico litteras et iura subditorum do­mini mei esse veras et iusta, neque per me vel quempiam alium cor­rupta. Ubi autem causamini, quod copiae istae antiquae essent cor­ruptae, falsae et surrepticiae, id ignoro, an ita sit, nec ne? Hoc unum tarnen scio, quod ante duos vel très annos copiae istae fuerant ad mandátum regium requisitae et inventae in scriniis capituli, et tandem manibus meis per capitulum assignatae, ut eas transscriberem, quas ego ad petita capituli, quia tunc officio meo cesseram, de verbo ad verbum transcripsi et post sigillationem earundem litterarum iterum per capitu­lum eaedem copiae fuerant repositae in conservatorium, ubi antea quo­que repertae fuerant. Quod si copiae illae fuissent suspectae, capitulum eas nullatenus transscribi et sigillari curasset, neque praedecessores illo­rum canonicorum easdem copias in scrinia sua reposuissent ante cen­tum annos et ultra. Sed esto, quod fuissent falsae vel surrepticiae, cui subditi serenissimi domini mei regis minime assentiunt, tarnen in eo ne­que capitulum, neque ego erravimus, capitulum mandate regio obtem­perando, et ego copias illas de verbo ad verbum ad petita transscriben­do, quum copiae illae ante centum annos et ultra eo essent locatae. Qua­les ergo copias capitulum repperit, tales etiam mihi ad conscribendum contulit, tales ego quoque ad petita capituli transumpsi." Dum itaque haec locutus fuissem, litteras Belensium, subditorum vestrae sacrae maiestatis instantissime repeterem, ipse Reway praefixit mihi terminum ad se veniendo circa horam vesperarum, mihique rela­tionem facere bonam asseruerat, sicque ab eo discessi. Interim advenit etiam ipse Mathias Loboczki in capitulum, cum quo idem Reway, ut antea in civitate Czibiniensi, sic etiam in capitulo multa tractasse perhibetur. Nihilominus assumpto mecum iudice Varaliensi, alias Podgrodzio, subdito serenitatis vestrae, hora deputata ipsum Re­way accessi, repertoque ibidem Georgio Vernero, eundem admonui, ut quia litteras subditorum serenitatis vestrae in manus illius contulerim, eas mihi reddi curaret. Qui respondit se se operám velle navare, ut lit­terae illae restituantur; sicque eo die nihil efficere potui. Altera autem die, summo mane iterum cum iudice nostro Varaliensi ad capitulum ascendi, sed ipso Reway et consiliariis regiis ac Mathia Loboczki in con­silio existentibus, nihil efficere potui. Interim autem per quendam sartorem meum, qui non longe a con­silio eorum erat, avisâtes sum, ut me praecaverem, neve pro litteris sub-

Next

/
Thumbnails
Contents