Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

supprimere et me, humilem servitorem et subditum eiusdem serenitatis vestrae calumniari satagentes. Dum itaque haec agerentur, ego unica persona existens, in quantum potui et dabatur audientia, pro temporis exiguitate respondi: si copiis istis antiquis inventis fides non adhiberetur, tamen necesse esse, ut cre­datur transsumptis, quae ex commissione capituli ante duodecim annos confeceram, dum ego neque Belenses, neque ipsi me. Cum igitur haec referrem, dominus Reway sibi huiusmodi transsumpta exhiberi postu­lavit. Consulto igitur domino Georgio Vernero commissario regio, an tute huiusmodi litteras in manus domini Reway dare possem, et an idem eas retineret, nec ne, respondit ipsum Reway id non ausurum facere, quia id a serenissimo Romanorum rege non haberet in commissis, ut iura cu­iuspiam retineret, quum litterae illae non ad iudicium, sed ad decla­rationem innocentiae meae exhibebuntur. Essetque valde necessarium, ut litterae illae in specie exhibeantur. Hoc audito, vocatis ad me Belensibus subditis serenitatis vestrae, lit­teras Belensium manu mea transsumptas ad manus domini Georgii Verneri assignavi, petens eundem, ut post lecturam illarum eas rursus mihi restitueret, quas tandem idem Georgius Vernerus praefato Francis­co Reway exhibuit, quas dum legissent et perlegissent, et litterae illae co­piis illis antiquis inventis et prothocollo capituli bono modo, de verbo ad vcrbum corresponderent, habito superinde longo tractatu, me in prae­sentiam ipsorum accersiri fecerunt. Quum autem illis assisterem, facto silentio, quidam Blasius de Lak, director causarum regis Romanorum, qui omnibus tractatibus et consi­liis eorum interfuit, qui se se hac in parte iudicem, actorem et procura­torem gessit, exurgens ita fari orsus est ad Franciscum Revay: „Magni­fice domine, ego in persona domini mei et ex officio meo dico, quod co­piae istae per capitulum inventae sunt falsae et suspectae, ac sur­repticiae, et sic per consequens litterae Belensium ex illis scriptae sunt falsae ex praemissis rationibus. Et ideo in praesentia vestrae magnificen­tiae, tanquam iudicis ordinarii suae maiestatis tum copias, tum litteras istas aresto, quas ad tabulam regiam deduci volo, ut illic discutiantur, si sunt bonae vel malae, illicque de his fiat iudicium!" Cui ego, prout con­cedebatur, respondi: „Domine Blasi, si copias istas arestare vultis, nihil curae est mihi de illis, quia sunt capituli. Sed iura et privilegia subdito­rum domini mei clementissimi retinere vel arestare non potestis, quum ad praesens non ad iudicium, sed pro declaratione innocentiae meae

Next

/
Thumbnails
Contents