Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

staret copia? Qui ad fidem suam Christianam fassus est publice manum esse suam et scripturam. Quibus peractis, universas copias per me scriptas simul cum an­tiquis inventis copiis, ac prothocollo capituli ad hospitium suum detulit, illic copias illas antiquas, tanquam originem illarum videndo et revol­vendo, ubi dum nihil falsitatis reperisset. Volentes tamen idem Fran­ciscus Reway, caeterique consiliarii serenitatis vestrae vera et iusta pri­vilegia subditorum maiestatis vestrae supprimere, meque, humilimum servitorem et subditum serenitatis vestrae, qui nunc defensioni iurium subditorum eiusdem maiestatis vestrae incumbo, calumniari, allegarunt copias illas antiquas esse suspectas, falsas et surrepticias neque litteras subditorum celsitudinis vestrae, sive privilegia valere, id pluribus ex rationibus comprobare machinantes. Primo dicebant, quod papirus copiarum illarum esset antiqua et scriptura nova, et papirus esset maculata calce, carbonibus et aliis im­mundeciis et quod scriptura antiquo tempore non corresponderet, quia in scriniis capituli reperissent alias quamplures litteras, copiasque eo­dem anno, quo et copiae illae sunt emanatae, ante quoque et post conscriptas, quae manu notarius illius aetatis minime correspondent, er­go esse suspectas et surrepticias. Adiunxerunt quoque, quod talis scrip­tura illa aetate non erat in usu, quia nullam in toto conservatorio capituli reperissent scripturam vel copiam huic similem. Et ergo praesumitur illas esse falsas. Aliam rationem allegabant, quod quia Mathias ipse Lo­boczki dum universa in capitulo vigore litterarum Romanorum regis requireret, has copias minime reperiisset, praesumitur ergo, quod copiae illae antiquae post requisitionem Loboczkonis per aliquem quempiam essent post scrinia capituli proiectae, sicque minus validae. Tertiam ra­tionem dicebant, quod Caseoforenses haberent etiam copiam antiqua­rum litterarum Belensium, subditorum maiestatis vestrae, quae etiam in eisdem dictionibus deficiunt, ubi procuratur in copia per se scripta erra­vit, ergo copiae illae essent falsae. Quartam rationem ponebant, quod ex quo procurator in copia sua erravit, quas ex litteris Belensium subdito­rum celsitudinis vestrae scripsit, praesumitur, quod litterae Belensium cum eadem copia manu dicti procuratoris conscripta concordant, et cum copiis antiquis minime, et ergo necesse fore, ut litterae Belensium per me transsumptae in spece exhiberentur. Sicque, serenissime ac illustrissime princeps, infinitas alias rationes, quas homo vix excogitare posset, alle­gabant, iura ac privilegia praefatorum subditorum celsitudinis vestrae

Next

/
Thumbnails
Contents