Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

ras et copias litteralium instrumentorum post scrinia illa collapsas. Id an dolo vel fraude factum sit, pro comperto nemo dicere potest, quum ante duos vel tres annos in scrinia, et non post scrinia fuerant reposita. Inter easdem litteras et copias repertae sunt etiam copiae verae originalium litterarum metalium oppidi Bela subditorum celsitudinis vestrae, quas accipientes et ad prothocollum, sive matricam ecclesiae Scepusiensis, ubi similiter copiae earundem conscripta extitit, colligentes et conferentes, eas in nullo vitiatas vel falsificatas esse comperierunt, quas tandem rur­sus in scrinia, unde deciderant, reposuerunt et ea omnia ipsi Francisco Reway, caeterisque consiliariis suae maiestatis denuntiaverunt. Tempore autem subsequenti idem dominus Reway se se una cum Georgio Verne­ro consiliario regis Romanorum ad revidenda in capitulo universa con­stituit. Et dum itinere suo proficisceretur et ad civitatem Cibiniensem pervenisset, Mathias Loboczki hominem illum verbis agressus, ferme per medium unius diei detinuit et ni fallor, corrupit, eumque a bono proposito et via iuris et iustitiae pervertit, nihilominus tamen idem Ge­orgius Vernerus consiliarius regius in domum meam divertit. Quo facto nuntiaveram civibus de Bela, subditis serenitatis vestrae, tit statim cum litteris ipsorum manu mea conscriptis comparerent, ut si necesse foret ad documentum fidelitatis meae haberentur in promptu. Qui statum cum eisdem litteris comparuerunt, antiquasque litteras domi relinquerunt. Altera autem die, summo mane in capitulum, ubi idem Reway hospitatus erat, ascendi ac cum eo collocutionem habui. Ex ver­bis autem suis statim intellexi, quod non recto corde erat, ut antea erga subditos serenitatis vestrae et personam meam. Nihilominus fidens in iustis iuribus subditorum celsitudinis vestrae ac innocentia mea, illi om­nem seriem rei patefeci. Qui in conservatorium ecclesiae intrans, omnia per me scripta illic revidit ac perlexit, et copias illas antiquas repertas ad prothocollum collegentes, ea bono modo, de verbo ad verbum corre­spondentia repperit. Inter caetera reperta est etiam illic copia manu procuratoris subdito­rum serenitatis vestrae conscripta, de qua antea, in alia supplicatione mea ad vestram maiestatem habita mentionem feceram, qtiam ipse Mathias Loboczki sibi ex domo mea ablatam dolose in capitulo tran­scribi fecerat, ea de causa, ut me cum illa calumniaretur, quia procurator ipse ob inadvertentiam in aliquibus dictionibus curaverat scribendo. Hanc copiam ipse Reway perlegens, cum illam quibusdam dictionibus deficere conspiceret, statim accersitum ad se procuratorem, qui tum, Deo volente, aderat, sub iuramento examinavit, quid super illa sibi con-

Next

/
Thumbnails
Contents