Levéltári Évkönyv 11. (Miskolc 2002)

Tóth Péter: Késmárk és Szepesbéla határügye (1536-1540)

sigilli nostri testimonio ipsis domino Alexio plebano, Sigismundo iudici et communitati de dicta Bela dare et concedere dignaremur iuris eorun­dem uberiorem ad cautelam. Quarum litterarum tenor talis est. Nos capitulum ecclesiae B.eati Martini de Scepus memoriae com­mendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit universis, quod personaliter coram nobis comparentibus providis viris Elia iudice de villa Palmarum, Laurentio de Quinto Foro, Petro de monte Sancti Georgii, Egidio de villa Durandi civitatum regalium iudicibus, necnon Petro iudice de Biebron ac Urbano de Landeck et Ioanne de Nwrem hospitibus pro testimonio, ut dicebant, per providos viros iudicem, cives iuratos et totam communitatem populorum de Bela vocati, invitati et in prasentiam nostram per iudicem et cives de dicta Bela adducti, oraculo vivae vocis confessi sunt. Quod cum ipsi feria quinta proxima post fe­stum Beati Mathei apostoli et evangelistae cum multis aliis probis viris de villis vicinis et commetaneis ad metas infrascriptas pro veritate audi­enda et dicenda, pro ostensione et demonstratione metarum subscripta­rum, ad quos pertinerent, requisiti, petiti et invitati fuissent, tunc coram ipsis iudicibus quattuor civitatum regalium praemissis inter caeteros viros de villis commetaneis et vicinis, infratacti viri seniores bonae famae et fidedigni per totum districtum Scepusiensem reputati, videlicet iudex et duo alii hospites de Landeck, item hospites duo de Biebron, item unus iuratus cives et duo alii hospites de Nwrem, homines bonae aetatis et maturae sub iuramento et fide sua, omni amore, odio, qualibet indignatione postergata, singuli per praefatos quattuor iudices civitatum regalium requisiti fuissent, ut de infrascriptis metis iis cognitam et scitam dicerent veritatem. Qui sub iuramento et fide, ac conscientiis suis omnes unanimiter et concorditer retulissent et dixissent, prout ipsis con­staret et a suis praedecessoribus, parentibus et senioribus villarum praedictarum audissent et scirent, tunc metae infrascriptae semper fuis­sent ab antiquo tempore hospitum et inhabitatorum de Bela, et ipsi semper fuissent usi et habuissent possessionem terrarum et silvarum intra ipsas metas existentium et habitarum. Prima meta incipit in loco, qui vulgariter dicitur Kalenbergk, et vadit inde ad alteram metam, quae vocatur Rvkesserwok. Deinde proceditur ad tertiam metam, quae est in fine Kalenberg, ab ista itur ad quartam metam per quendam rivulum in vallem, seu planitiem quandam, a qua itur ad quintum metam ad locum, quae dicitur Molenstat. Deinde vadit ad metam, quae dicitur Legerstat, quae est sexta meta, et ab illa itur per rivulum Lypsseiffen ad metam septimam, quae dicitur Mythelstenwag. Deinde descenditur in quendam

Next

/
Thumbnails
Contents