Borsodi Levéltári Évkönyv 3. (Miskolc, 1980)

Kállay István: Kossuth ügyvédi évei Zemplén megyében, 1824-1832

per neminem laesi et violati, in tertium jam annum illaese persistunt, verum etsi subseque observassem quod optatam munditiem precipue propter Judaeorum hoc in oppido, ut iam instar publicae calamita­tis haberentur, in immensum numerum multiplicatorum omnis generis spurcitias ad saepe fatum puteum congregantium, sordidum genus hac modalitate adsequi non possim, humanitatis tamen me sensus cohibuit quominus puteum eundem plenarie intercludam, sed anno 1829- muratam crepidinem putei ad mediam circiter orgyam elevari feci, interim Nobilis Stephanus Dienes Comitatus caeterum Zempliniensis Honorarius Jurassor, non scio juvenili ne abreptus fervore, vel vero magistratuali qua fungitur authoritate elatus, plus sibi quam aliis licere existimans, quamvis nullum actuale in eodem oppido Ujhely ne dicam liberum, sed ne taxale quidem possessorium haberet, murum hunc in crepidine putei neoelevatum, potentiose disjici fecit. In vicem itaque exspectatae ob concessum publico moderatum putei usum gratitudinis per praefatum Dominum Jurassorem in ipso Jure proprietatis potentiosa hac turbatione saeposita omni quae sexui sequiori debetur attentione immoderatos inter clamores praesuscepta, graviter laesa, ego quoque pro mei in praehabitam Juris et usus proprietatem politica repositione ad Substitutum Comi­tatus ejusdem Zempliensis Vicecomitem recursum porrexi. In duplici hac Samuelis Képes contra me et mei contra Stephanum Dienes politica repositionali causa objectum idem est, ne itaque Judicialem authoritatem in collisionem opinionum venire con­tingat, aut utramque causam Substituti Vicecomitis qua jam merito activae meae litis fere exhausto, longiori tempore in hoc objecto operantis caeteroquin legalis Judicis Judicio substerni, aut vero dum una decideretur aliam suspendi legaliter desideravi, verum a petito simpliciter amota exstiti, dis- tinctique causarum judices in mixtum Judiciarium consessum evalescentes, postquam nullo pacto implementum nunc attacti desiderii adsequi potuissem, me etiam consentiente simul deliberarunt. In coadunata hac politica repositionali Lite parte ab adversa singulari sane animositate promota, sequentia sunt per infrascriptum supplicantem proposita et comprobata: 1- о. Quod non tantum ipse quaestionatus puteus, verum tota etiam ejus cavernosa circum­ferentia usque parietem viae structae publicae, partem integrantem curiae meae constituat Testes inter acta repositionalia sub B. No septem, item sub C. 7-us sub ./. ad D., non secus sub I. authenticati positivi unanimiter fatentur privativa proprietate et originarie privativo peculio taliter comprobatis, Juri huic tam vicinorum, quam peregrinantium promiscuus usus derogare nullatenus potest, siquidem ad publicam experientiam provocare sufficiat, per totum hocce Regnum Hungáriáé omnium fere puteorum usum ex obligamine humanitatis cunctis pertranseuntibus liberum et communem esse, sed permissivus iste usus in tacita proprietarii concessione fundatus, originario Juri proprietatis nihil det­rahit, secus sequeretur omnes per totum hocce Regnum puteos, quoad Juris etiam proprietatem communes esse, nullumque privativi Juris dari puteum. Verum insuper 2- 0. Quod puteum quaestionatum Avus meus maternus e fundamento aedificaverit probant positivae testium inter acta repositionalia sub C 1-i, 2-i et 6-i, nec non sub 1-i fassiones. 3- 0. Quod Avus jam meus maternus nunc aqua etiam haustum interdicendo mox pro lubitu concedendo eos vero qui concessione hac immoderatius uti volebant, aut contra expresse indultum pecora expetitum adaquare, vel ad fontem lintea lavare praesumpserant promiscue pignorando plenam quoad quaestionatum puteum Dominii proprietatem exercuerit, fassionibus testium sub C. 1-i, 2-i, 3-i, sub I. 1-i et 2-i comprobavi. Haec Dominii proprietas in originarie privativa peculii Jure fundata, per parentes etiam meos ininterrupte conservata exstitit. Etenim 4- 0. Juxta positivas testium sub D. 1-i, sub I. 2-i, item sub D. unici fassiones puteum eundem Pater meus restauravit- promiscuum que ejus usum strictiori adhuc vetatione coercuit. Non absimiliter 5- о. egomet ipse dum vita adhuc parentum comite ab anno 1812-1821. Ujhelyini habitassem in meliorationem quaestionati putei diversas expensas insumpsi, prout id earundem meliorationum aestimationales Literae actis repositionalibus sub E. adnexe demonstrant. Aestimatio harum per me factarum meliorationum in concursu Senatus Oppidani S.A. Ujhelyiensis peracta est, absque eo quin Senatus Communitatis Jura proprietatis meae privativa vel a procul in questionem vocasset. 6- o. Quod a majoribus meis indeptum hocce Jus privativa proprietatis, tam hoc tempore, quam etiam ab anno 1827“° inita, scilicet post mortem Parentum divisione continuo promiscueque exercito vetationis et pignorationum usu sustentaverim, ipsi Incatti sub No l-о, No 26. testes unanimiter fatentur. Horum in obversum ad adverso - numerosa literalia instrumenta sunt, judicio exhibita in probam ejus, quod 1- о. Puteus quaestionatus non tantum per oppidanos sed et peregrinantes libere usuatus fuerit 2- 0. Quod repurgatio putei viribus etiam communitatis peracta sit. 3- 0. Quod canalis in derivationem rivuli e puteo perfluentis, ex mandato Vicecomitis Comitatus Zempliniensis, viribus publicis ductus, sed et uliginosa putei circumferentia in forma laborum publicorum, per captivos carcerum comitatensium lapidibus exposita exstiterit. 95

Next

/
Thumbnails
Contents