Földváry László: Adalékok a dunamelléki ref. egyházkerület történetéhez (Budapest, 1898)

I. rész. Alsó Dunamelléki vagy felsőbaranyai egyházkerület (1518-1715)

47 posterioribus temporibus exorturos malos homines, sui amantes, superbos, attendentes spiritibus errantis, et fraternas daemoniorum inducentes haereses per­­niciosas, ipsum Dominum, qui nos suo sangvine mer­­catus est abnegantes, viamque veritatis blaspheman­­tes. Haec mala non fieri casu, séd nasci ab ipso diabolo, hoste filii Dei, saluţi electorum, patre men­­dacii, qui zizania inter bonum semen spargere et seminare non cessat, permitti autem divinitus, ut qui probaţi sunt manifesti fiant, notum est ex verbo Dei. Qualiter autem debeat pius omnis affici, visu et auditu tantam blasphemiam, et exempla priorum omnium aetatum, et spiritus testificans nostram redemptionem adoptionemque ac ipsa etiam grati­­tudo monere nos debent. Quis enim genuinus filius, qui audita parentis sui blasphemia non exacerbabitur? Et quis fidelis famulus qui visa Domini sui ignominia non dolebit? Cum autem nos gloriemur non solum servos esse Domini noştri Jesu Christi, sed et amicos adeoque cohaeredes, quae ingratitudo et quale cor lapideum nobis fuerit, non discindi et non moveri blasphemia nominis illius? Sed nunc rem paucis aperiam, in inferiori Barovia, ubi nos Deus in Ministerio sacro collocavit. exortifuerunt quidam profugi et ejecti ex Transyl­vania, per Servetum, Blandratam et Franciscum Davidis, ab inferis provocatum, negantes Filium Dei verum et natura Deum Jehovam esse; Biblia autem sacra palam falsa et stercora esse pronunciantes, horrendum vel auditu. Inter hos praecipui erant Georgius quidam Alvinczi et Lucas Tolnensis, contra quos pro nostro officio nos cum nostris symmistis et piis vicinarum Ecclesiarum Pastoribus insurgentes, falsos et mendaces esse convicimus. Unde Dei bene­­ficio et hoc effectum est, ut gladio magistratus puni­­rentur. Lucas quidem ex Urbe Quinque-ecclesiensi eximi non potuit, sed Alvinczius suspendio trans­­missus est ad suum antesignanum. Doluit hoc diabolo, unde non sine turba maxima praetermittere voluit, permovit sua instrumenta, Joannem Trombitás Marusiensem et ejus conciona­­torem Georgium Cziapo, quorum sugillationibus et largissimis donationibus effectum est, ut Magnifico Principi sisteremur, hoc quidem praetextu, ut dispu­­tatio cum illis institueretur; sed nulla erat hic cura Praesidi de disputatione, verum occasio tantum que­­rebatur, qua prius decretum consilium cum Joanne

Next

/
Thumbnails
Contents