Földváry László: Adalékok a dunamelléki ref. egyházkerület történetéhez (Budapest, 1898)
I. rész. Alsó Dunamelléki vagy felsőbaranyai egyházkerület (1518-1715)
Trombitás de nece nostra, mea videlicet, Petri KálmáncheJjensis et Nicolai Soklosiensis ad finem perduceretur. Quid multis? Astitimus fratres, spectantibus Deo et angelis, magna hominum multitudine, coramque Turcis, Christianis, Italis, Graecis et Judaeis, veram fidei nostrae professionem edidimus ; nos nimirum colere Deum juxta enarrationem unigeniti filii Dei, Filium Patri consubstantialem et coaeternum Deum Jehova esse. Ilii contra suam haeresem: primum, Biblia sacra, cum de eorum veritate quaesivi fuissent, Turcico quodam, et eo quidem contumelioso vocabulo, quod videlicet sint Can's Maris (idest, ut ex eorum, qui hujus lingvae periti sunt, interpretatione accipimus, ex diversis materiarum seu specierum partibus inter se varie commixtis facta mixtura, id nos nisi fallor confusum chaos recte dixerimus) falsa asserunt. Deinde Christum Filium Dei esse patri coaequalem et in creatione affuisse abnegarunt, Prophetis et Apostolis inferiorem esse palam asseruerunt. Cum enim de miraculis ageretur: cum Principe Georgius Cziapo Prophetas et Apostolos et servos, qui Christum secuti sunt, multo majora miracula edidisse manifeste proclamavit. Imo esse Prophetam (Machumatem fortasse intelligens) Christo excellentiorem, coram cunctis contestatus est. Et sic Unigenitus Dei Filius denuo per illos crucifixus, divinitate, potentia, filiali praerogativa et omnibus virtutis spoliatus, indutus autem veste splendida et corona spinea coram praesidibus constitit. Judex juste, exurge, vindica hanc blasphemiam nominis tui ! Piacúit haec eorum confessio Praesidi, ut quae per omnia par est confession! Turcicae. Ego cum duobus conservis, Petro nimirum Kalmancheljino, Nicolao denique Sokliósi, viris, qui in convincendo Alvincio laboraveramus, morţi adjudicati in carcerem sumus conjecti. Verum interpellationibus et summis laboribus honestissimorum ac piissimorum virorum, Judicum Budensium et Pestiensium, gravi admodum pretio redemti, emissi sumus. Deus re compenset bonis viris, qui catenas nostras non erubuerunt, imo ne vitae quidem propriae parcere voluerunt. Et nunc sumus fratres, sub eorundem sponsione hac lege, ut si praemissam summám numerare non valuerimus, ut mancipia bello capta ad carcerem, compedes, mortem extremam, acerbissimam, redire debebimus. Nos quidem pro nomine Domini non