Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Tóth Mihály 15. LESSVS In morte praematura Samuelis Paksi Szathmári habitus. *** Loetus Coelesti dum ludit Littore Taurus. Taurus Furtivo, qui locat ora lövi: Insidet ignorans, Samuel Szatmarius illi, Et rapitur propere, quo pia fata iubent. Quid tibi raptor opus Taurinos sumere vultus? Litterulam Tauro detrahe; multa rapis.1 Insequimur verbis, quae nunc in carmina surgunt, Si non: singultus vocis obibit opus. Causa meis utinam lacrymis minus aequa daretur! Me miserum! Cur tam justa querela mihi est. Qui Musas olim duxit Heliconis ad oras, Ducitur Aonidum concomitante choro. Cum fera mors rapuit, nunquam raptura profecto, Auribus aut oculis ni caruisset, erat. Omnia mors spectat misere spectantia mortem, Et hic spectabat funera, jam moritur. Horridus infantis errat fors cursibus annus? Sidere debuerat nobiliore regi. Sed mea Musa sile! Coeli vos venit ab arce, Hinc abiisse virum, non obiisse, fleas. Namque malis fractus, terras in morte relinquens, Jam fruitur coelo, contuiturque DEI: Vidit, nostra dies, quanta sub nocte iaceret, Ille autem impletus lumine, Divus agit: Nec sua laus secum tacito defossa sepulhro est. Fama viget. Vigeat! * SIT TIBI TERRA LEVIS Posuit Mich. P. Tóth mpr. 1 Bizonytalan olvasat 54

Next

/
Thumbnails
Contents