Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

Lentsés György 2. SUSPIRIA Aegro de pectore tracta iam iam pie morituri SAMVELIS Paksi Szathmári quae Collecta, his numeris donavit Georgius Lentsés Quum mortis SAMVEL SZATHMÁRI in limine staret, Cernens hanc duram substiterat modice, Et1 repetens Patrem, patriamque domum populatam, Et repetens Fratrem, duraque fata, animo, Qui docuit rerum quondam cognoscere causas, Non rerum oblitus, iam, iacet in tumulo; Sed coelo meliore sui cum parte receptus, Nunc gaudet melius discere, quam doceret. Has Lacrymas, atque haec imo suspiria corde Tracta gemens libat, fataque dura crepat: Ergo adeo ceptum peraget mors impia cursum; Ut post eversae tristia Fata domus Patris, Pignoribus, qui magnis splendidus olim, Pignoribus privus, iam miser ipse gemet; Me quoque surripiat primo vix flore iuuentae Et nostra exiguus iam tegat ossa lapis? Dii! qvorum auspicio communes hausemus auras; Parcite nunc vitae rumpere fila meae. Parcite, si vestros suspexi semper honores, Si nullo infecta est candida1 2 mens scelere. An ego ne quidqvam secura mente parabam Grandia mox quondam dicere facta Jove3 Non quia perpetuam iam nunc mors pallida noctem Portat, et aeterna sede beate cupit. At nondum est rugis facies mihi Langvida, nec dum Infecit nigras alba senecta comas, Sic rosa vix Laetum calathi pandebat honorem; Cum cadit, et rutilo pumice pingit humum. Cur ah cur ullo placuit mihi tempore Apollo; Si mihi mox mortis causa futurus erat? 1 Az első betű olvashatatlan, valószínűleg E. 2 c<o> <a>ndida - bizonytalan olvasat 3 Jovae kihúzva, mellé írva más tollal: DEI v. Jovis 31

Next

/
Thumbnails
Contents