Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)
Versek
Quid Phoebum queror, aut Musas nocuisse operosas? Sic fuit in Fatis, Fata vocant, veniam. Phoebe Pater, nostrae quondam spes una juventae Iam condes manibus lumina nostra tuis. Iam me postremo tumuli donabis honore, Et cupies tantis non super esse malis. Quod si tanta sitis, nostrae si tanta Cupido est. Mortis, et effugii spes mihi nulla manet. Ah liceat saltem sanctos inviscere coeli Et Fortunatae regna beata plagae! In temerata fides sancti germana pudoris, Tuque honor et nudae simplictatis amor! Si teneris sancte colui vos semper ab annis, Et mens a turpi crimine pura fuit: Vos famam morientis vos arcete periclo, Et facite, ut melius splendeat in cinere. Haec ubi finierat, tollens suspiria lenta: Et vitam dulcem finierat placide. 32