Dienes Dénes: Minthogy immár schola mestert tartanak... Református iskolák Felső Magyarországon 1596-1672. - Acta Patakina 4. (2000)

Iskolai törvények - Tarcal

TÖRVÉNYEK Deductioni quoque funerum frequentes intersunto; bini incedunto; et vultu subtristiore, se juxta Praeceptum Paulinum, cum flentibus flere, declaranto. VI. Quia vero omnis labor et industria, quantumvis diligens, sine linguarum cognitione perit; exercitationem Latine loquendi et scribendi ab omnibus severe exigimus: sic quoque argumentorum vernaculorum in latinum et contra translationem; carminum item orationum proprio marté componendarum sedulitatem, lectionum quoque publice auditarum privatam ruminationem exposcimus. Secus facturis poenam gravem indicimus. VII. Rixas; altercationes omnes; dissidiorum occasiones, privatam cum violentiam, tum vindictam, immodestam vestituum deformiatem, pileos in cornuum modum dissectos, rasuram capitis militarem, strepitus vociferationes diurnas et nocturnas severe interdicimus. Sicut etiam convitia futilia et non necessaria juramenta; famosas et contumeliosas denomina­tiones; calumnias et in fama honestarum personarum criminationes; hostilem ad arma provocationem; intempestivas et licentiosas sine venia in oppido discursationes; vinetorum, hortorum, sepium, palorumque ex vinetis direptiones; macerieri scholae et depraedationem et' urina conspurcationem; loci alvi et vesicae levandae destinati defoedationem; Sepium scholae nocturno diurnoque tempore transgressionem. VIII. Omnem quoque ex hac schola axaxta remotam volumus. Studiosi itaque quoties aut templum ingredi, aut justa funeri solvere, se parant; signo campanula dato illico omnes invicem in area scholae exspectanto; sicque combinatim eundo et redeundo, modestiam suam etiam apud vulgus declaranto. IX. Rectoris etiam interest nosse, quis sit in schola, quid et quo ordine discat. Nemo igitur aliquem ex pueris privatim inscio superiore erudiendum suscipiat, aut ab aliis allectum, recipiat. Quos vero sibi commendatos habet, eos ea fide et diligentia in moribus castis et doctrina informet; qua fide et industria se erudiri percupit; praesertim autem in scriptione, Latino sermone, primis alphabeti rudimentis et praeceptis Grammaticis informet. Singulis diebus discipulis suis bis versum aut phrasin praescribat, praescriptam vernacule exponat, expositam charta remota dimissionis tempore reposcat: diebus Mercurii et Saturni et Solis pomeridianis horis Catechesin exquirat. Si lectionum fuerit capax, exponendo, declinando, construendo, scandendoque eum exerceat. Si quis hac in parte suam nobis fidem et industriam probare noluerit, is et pueris privabitur, et maledictioni divinae subjacebit. 276

Next

/
Thumbnails
Contents