Balogh Judit - Dienes Dénes - Szabadi István: Rákóczi-iratok a Sárospataki Református Kollégium Levéltárában 1607-1710 - Acta Patakina 1. (1999)

4. III. Rákóczi Zsigmond levele testvérbátyjához, II. Rákóczi Györgyhöz, melyben kifejezi fájdalmát a közöttük lévő ellentét miatt. Gyulafehérvár, 1636. május 9.

4 & III. Rákóczi Zsigmond levele testvérbátyjához, II. Rákóczi Györgyhöz, mely­ben kifejezi fájdalmát a közöttük lévő ellentét miatt. Gyulafehérvár, 1636. május 9. %■ Salve Frater Charissime. Cum rerum mortalium vices malitiosa vicissitudine ebrias perlustro, facile reperio omnia humana fluida inconstantia esse involuta, etenim nullum existimo gaudium, tam alte visceribus posse infigi, quod non facile illico evellatur, et molestior longe tribulus implantetur: nec puto tam solido societatis vinculo aliquos posse connecti, quin aliquando rumpator acerbius. Hic latet quodpiam unde turbida rerum facies et vipereus moerorum vultus, ceu ex antro ex quopiam prospicit, quod me doloris ictu pene prosternit: nam quos legitimus fratrum contextor natura, foeti vinculo conjunxit, sacrilego divortio rerum vicissitudo sejungit. Magni certe doloris impetu quatior FRATER CHARISSIME! nam qui antehac tuo puniceo vultu usus sum, ab illustri tua forma jam densissimis nubibus secludor. Si quas interea dolorum adversas imagines concipit animus, non nisi tua demum praesentia funditus abolebit. Solitarius jam ceu turtur viduatus moestus obambulo, et tanquam exangue scheleton doloris langvore enervor. Sed itane praefulgidus fraternae charitatis splendor tam cito in invidiae bilance transfusus! Laeva utique mihi mens foret si tantae invidiae me stupor opprimeret. Verum prospicio quodpiam eminus, quod me maxime torquet et excruciat, nempe dulcissimi Fratris nostri lugubres exequias, quae Te pulla veste indutum in patriam retrahit. Quae item tristius! quid flebilius! quid lamentabilius quam tantum Fratrem terrae gremio commendatum iri! O ergo me infortunii plenissimum, circa quem fata tam tristia tonant. Jam hic moerore me macerare cesso, et ut successum instituti itineris Deus secundet et nobis tempestive videndum exhibeat ardentius voveo. Datum Albae Juliae 9 Mai anno 1636. Illustrissimae Dominae Vestrae Kívül: Frater paratu ad omnia obsequia Sigismundus Rakoczy mpria Anno aetatis 14 scripsit [Más kézzel] Illustrissimo ac Magnifico Domino Qeorgio Rakoczy de Foelsoe Wadasz Domino et Fratri mihi Charissimo. Eredeti. A címzés mellett, vörös viaszba nyomott, elmosódott gyűrűspecsét. Jelzet: Kgg.I.3/a. 344-346 pp. * 22

Next

/
Thumbnails
Contents