Balogh Judit - Dienes Dénes - Szabadi István: Rákóczi-iratok a Sárospataki Református Kollégium Levéltárában 1607-1710 - Acta Patakina 1. (1999)

35. Lorántffy Zsuzsannának, I. Rákóczi György erdélyi fejedelem özvegyének végrendelete. Sárospatak, 1659. október 30.

ibidem habitarum ecclesiarum Senioribus Inspectores, sint. Qui unanimi consensi sub Salva conscientia unam indestinatam praecipuam et eam quidem Nostrae Confessionis personam pro Administratore elligent, per eandem proventuum Bonorum illorum Sedulam curam gerent, indeque annuatim Viginti Juvenes Nobiles qui pro Sustentatione sui essent insufficientes intertenebunt. Residuum autem in aedificationem Scholarum et defensionem eorundem bonorum advertant Scientes quod partium harum Superiorum praecipuum est seminarium Patakiense. Si autem praeter scriptam intertentionem Nobilium Juvenum reaedificationis item Scholarum et indefensionum Bonorum erogandorum expensarum adhuc aliqui proventus superessent, tunc praetacti Inspectores diligenter invigilabunt, imo etiam sub obligamine conscientiae obstricti erunt ne tales superflui proventus distrahentur, aut abalienentur vel vero dilapidentur, sed vel in Pedagoges Scholae Patakiensis (:siquidem »solutionem habebunt ordinatam:) vel vero in Academias mittendis personis convertentur. Nullo autem tempore, neque Filio meo neque successoribus ejusque etiam qualicumque ingruente neccessitate, aliquid de praefatis bonis abalienare licebit. Quod si facerent tunc in praescriptis quinque Comitatibus existentes Ecclesiastici, et Seculares Inscpectores solummodo medio unius vicecomitis cum adjuncto eidem Judlio Jurassore nullis remediis et remoris [!] juridicis obstantibus talia abalienata bona, quae videlicet filius meus et successores ejusdem quoquo modo abalienassem, sive omni depositione summae apprehendere et recuperare totaliterque Scholae Patakiensi reapplicare possint et valeant. Tarczaliensem Domum meam antiquam una cum vineis ad eandem spectantibus post defectum filii mei in utroque sexu, lego in partibus Superioribus Religionis meae videlicet Comaromiensi, Vaciensi,1 Tyrnaviae et Jaurini exsistentibus Ecclesiis et Scholis, ita ut ex colendo easdem Vineas quiquid a’ Cultura earundem superfluum maneret, id converterentur in praedictis Ecclesiis et Scholis existentes, Doctores, Praedicantes et Scholarum Magistros. His autem invigilent ex partibus iisdem Helveticae Religionis. Sicut et Superintendentes ne dictae curiae et vinearum proventus in aliud veni praecise supra specificatum usum convertantur. Proportione tamen quoad omnes supra nominatas 1 Az A.II.123. jelzetű XVIII. századi másolat szerint Újváriensi; az A.II.124. jelzetű, szintén XVIII. századi kópia szerint Ungváriensi. A magyar változatban Érsekújvár olvasható. 114

Next

/
Thumbnails
Contents