Balogh Judit - Dienes Dénes - Szabadi István: Rákóczi-iratok a Sárospataki Református Kollégium Levéltárában 1607-1710 - Acta Patakina 1. (1999)

35. Lorántffy Zsuzsannának, I. Rákóczi György erdélyi fejedelem özvegyének végrendelete. Sárospatak, 1659. október 30.

Ecclesiasce Scholas observata. Interim tamen Stabit in Arbitrio ^1 ad Danubium existentium praecipuarum Personarum et Praedicantium, Si pro majori commoditate dictam Curiam, sicut et vineas vendent, et pro pretio eorundem in locis propinquioribus alia bona comparabunt unde supra nominatarum Ecclesiarum et Scholarum Doctores sustentari possent. Tokayensem itidem meam antiquam Curiam quae et modo communiter Domus Zelemeriana noncupatur, una cum vineis ad eandem pertinentibus post defectum Filij mei Successorumque eiusdem, in utroque sexu lego Domini Gabrielis Bakos masculini sexus Successoribus, vel si ijdem deficerent, aut non essent, Foeminei Posteritatibus alternatim ita tamen út etiam illi in vera Evangelica et Helvetica Religione perseverent, et Religionis Suae praecipuas Personas, sicut et Doctores honorent, eosdemque secundum Suum posse, etiam promoveant, et ita honorem et laudes Dei amplient, secus etiam etiam haec Curia mea, una cum Vineis maneat Religionis meae Scholae Patakiensi. [ ...........................................................................................................................] I n quocunque autem Statu vita mea durante in Bonis meis Ecclesiae et Scholae constitutae essent, et praesertim Scholae Patakiensi, Filius meus et Successores ejusdem in eodem Statu et Conditione easdem conservent. Praedicantibusque, Scholarum Magistris sicut et ipsis discipulis ordinata Beneficia sine defectu praestent. Sint etiam semper in Schola Patakiensi tot Academici et Classium Praeceptores veluti necessitas exposcet, et Scholarum inspectores disponant, illi autem qualem modalitatem in docendo observare debeant, stat in dispositione Inspectorum. Qualem autem solitionem ego dictis Magistris et Praeceptoribus ordinavi, eandem etiam Filius et Successores ejusdem sine defectu praestabunt et exsolvent. Casu quo autem Filius meus vel Successores ejusdem dictis Scholae Patakiensis Praeceptoribus, Magistris praedictas ordinarias Solutiones ex quacunque ratione praestare recusarent, tunc supra specificatorum quinque Comitatuum Helveticae Confessionis praecipue Ecclesiasticae et Saeculares Personae Bona Helmecziensia et Dobo Ruszkaiensia pro Schola Patakiensi apprehendere et occupare possint ac valeant. Huic autem dispositioni nostrae et alij Legatarij nostri in Bonis nostris Se Se accommodabunt. Filius meus et Successores ejusdem ibi superius in Academiis annuatim duos doceri faciant Scholasticos Sibi Studiosos, qui in futurum pro Scholae Magistris Patakini idonei esse quirent, ne Schola Ratione Magistrorum aliquem patietur defectum. Imo etiam ad Danubium existentibus Ecclesijs 1 Innen az All. 124. jelzetű kivonatos másolat alapján a hiányos szöveget kiegészítettük a * jelig. 115

Next

/
Thumbnails
Contents