Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

memorialium Laurentius de Bylle , et Ladislaus, lilius Deers, mediante homine nostro , Michaelem et Ladislaum, filios Michaelis de Semjen et alios commetaneos suos ab vsu seu perceptione fructus possessionum suarum videlicet T. T. T. T. et T. vo­catarum, prohibuissent; tandem praedictae partes feria sexta proxima ante oetauas Beati Iacobi A­postoli, coram nobis comparentes, ydem Ladis­laus etMichael dixerunt: quod quia praedictarum possessionum fructus percepissent, super hoc red­derent rationem. Vnde nos decreuimus, quod o­ctaua die datarum praesentium absque crastinatio­ne ydem Ladislaus et Michael super usu praedi­ctarum possessionum, coram nobis reddant ratio­nem ; e conuerso vero ydem Laurentius et Ladi­slaus super prohibitione praedicta eodem die ra­tionem coram nobis reddere tenebuntur. IIoc ad­iecto, quod medio tempore fruges super praedi­ctis possessionibus seminatas deferre non pote­rint; et si deferre voluerint , Stephanus , filius Laurentii de Bolkan , homo noster , easdem im­pignorabit. Datum in Debreczen feria sexta prae­notata. Anno Domini MCCCXXII. L. S. Ex autographo Kaprinai suh B. Tomo lf. p. 177. Indorsatio praescriptaruin litteraruni talis est : Pro Mi­cliaele , et Ladislao , filiis Michaelis, contra Laurentium et Ladislaum ad feriam sextam proximam post octauas B. iacobi Apostoli sine crastinatione. " CLXXXII. A. Ch. 1322. Thomas Vajuoda Transiluanus terram Run­dal, Jiliis Magistri Gegus adiudicat. In Thorda. Thomae Vajuodae, ac Siculorum Comitis lit­terae, quarurn tenore possessionem Rundal inComi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom