Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

tiis regni Magistro Gegus, filio Nicolai, et Iacobo fra tri suo adiudicat. Datum in Torda. Anno D. MCCCXXII. Cornides MSS. Tom. H. p. 46. CLXXXIII. A. Ch. 1322. M. Benedictus, Vicarius Episcopi Transil­uani, sententiam suam super quarta decimarum de Sdros ratijicat. Albae in festo beati Galli. Nos Magister Benedictus , Archidiaconus de Tjlegd, Venerabilis. Patris et Domini Andreae, Dei et apostolicae Sedis gratia, Episcopi Transil­uani, Vicarius generalis, tenore praesentium si­gnificamus, quibus expedit vniuersis: Quod licet caussa possessionis cuiusdam quartae decimarum de Sarus in modum caussae spoliationis attempta­ta , et ventilata per Mychaelem Sacerdotem de Sancto Martino, a Petro de Keureus coram nobis restitutiue obtenta fuisset , et super hoc litteras nostras haberet; tamen postmodum cum idem Pe­trus Sacerdos Ecclesiae Sancti Nicolai de Sarus causam proprietatis contra eundem Michaelem Sa­cerdotem, et populos deSancto Martino, mouisset coram nobis, et diutius fuisset ventilata, et ipsi Petrus et Sacerdos Ecclesiae Sancti Nicolai de Sa­rus, sicut ipsa terra est Parochia Ecclesiae Sancti Nicolai, ita quartam decimarum ad ipsam Eccle­siam Sancti Nicolai pertinere proposuerunt; tan­dem ex confessione eiusdem Mychaelis Sacerdotis, Ruchwini villici , Rodolphi et aliorum hospitum de S. Martino procuratorio nomine comparentium inuenimus, quod ipsa terra, quam Petrus prae­dictus emit, esset terra Sarus , et esset Parochia Ecclesiae Sancti Nicolai de eademj et tempore de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom