Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

Magister Johannes de Illeovolgy, Magisler Fran­ciscus de Marotha Personalis Praesentiae Regiae Protho-Notarv, et Andreas Literatus de Bancha , Comes Chongradiensis, Barones et Proceres regni Hungariae , in praesenti generali congregatione, Festi Sancti Georgii Martyris, proxime praeteriti, Budae constituti recognoscimus et notum facimus, quibus expedit universis: Quod nos considerantes pericula, in quibus c a s tr u m Jaycza, et cetera etiam castra , in regno Bosnae existentia, in praesentiarum propter continuos Turcorum insul­tus posita sunt, et cognoscentes regiam Majesta­tem non posse aliunde eiusmodi periculis obveni­re, debitasque et opportunas ad id facere provi­siones; ob hoc, interalios, apud quospecuniae per reverendum in Xto Patrem, quondam Dominum Osualdum Eppum Zagrabiensem , ad reformatio­nem castrorum finitimorum deputatae , et legatae existebant, recursum habuimus etiam ad Genero­sam Dominam, Margaretham, alias relictam quon­dam Magnifici Domini Nicolai Banfii de Lindua, Janitorum regalium Magistri, nunc vero consor­tem Magnifici Domini Joannis Ernust de Chaktor­nya, Agazonum regalium Magistri, effecimusque et elaboravimus, vt ipsa omne illud residuum earundem pecuniarum , quod apud illam de octo millibus florenorum, minus centum et viginti quin­que flor. quae dictus condam Maritus eiusdem, Nicolaus Banffy ad sereceperat, remansit, ad evi­tandum huiusmodi extremum periculum dicti ca­stri Jaycha, et conservationem eiusdem, si­mul cum illis quingentis florenis auri, quos idem condam Nicolaus Banffy de huiusce modi pecu­niis, sine omni debita ratione, et iusta causa, pro se recepit, dedit, et assignavit, idcirco ean-

Next

/
Oldalképek
Tartalom