Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

dem Dominam Margaretham, sed et Magnificum Joannem BanfFy filium, nec non cunctos haeredes, fratres et consanguineos, atque familiares eius­dem , super assignatione huiusmodi residuitatis, di­ctae summae, atque quingentorumflorenorum, no­stro ac totius huius regni nomine quietos et expe­ditos, et per omnia absolutos relinquimus ; promit­tentes bona fide, eandem Dominam Margaretham, et praefatos filium , vniversosque fratres et con­sangvineos, ac heredes nec non familiares suos, tam coram. regia Matte, quam universo regno, et alias ubique locorum superinde defendere, et in­demnes conservare , harum litterarum nostrarum, quibus sigiUa nostra sunt impressa , vigore et te­stimonio mediante. Datum Budae , feria quinta, proxima ante festum Pentecostes. Anno Domini MDII." Locus 32. sigillorum Ex originali archivi Cameralis. Rex Mathias Corvinus, ad Bosniam regno Hungariae ma­gis firmandam , eidem duos ex Hungaris Petrum de Zob , ac Ladislaum de Disznos Banos praefecit. V. Diploma anni 1467. quo M. Thomae de Kuveszarw , alias de Goztony , Custodi ac Canonieo Ecclesiae Quin­queeccles. armorura insignia contulit, Jn archivo Ca­merali. IX. Jus Hungariae in Banatus Nandor-Albensem et Zew­rmensem. A. 1503. Nos Comes Petrus , Comes de Sancto Georgio et de Bozyn , Judex Curiae Serenissimi Principis Domini Wladislai , Dei gratia, Regis Hungar. Bo­hemiae etc. ac Wayvoda Transilvanus, Memoriae commendamus, tenore praesentium significantes quibus expedit, universis. Quod cum in praesenti diaeta, seu conventione generali universorum Do-

Next

/
Oldalképek
Tartalom