Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

cuius rei memoriaui, stabilioremque firmitatem , praesentes concessimus litteras dupplicis sigilli no­stri munimine roboratas. Datum per manus Discre­ti viti, Magistri Gregorii, Albensis Ecclesiae Ele­cli, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fi­delis nostri, Anno Domini millesimo, ducentesi­simo, nonagesimo septimo. IY. Nonas Nouembris, regni autem nostri anno octauo." E Dipl. Sacr. Styriae Documentorum Secouiensiun> CXXIX. p. 255. sq. Ch. 1 297. Idem sfndreas, promouendis mercimoniis in­tentus, Ordinationem Belae IV. circa tributa conftr­mat. Andreas, Dei gratia, Vngarie, Dalmacie, Cro­r.cie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cuma­nie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nos pro re­formacione status et commodo, ac vtilitate regni nostri, omnia tributa de nouo instituta, quae loco jnconsueto exiguntur, duximus omnino abolenda; volentesque de cetero, vt vniuersi mercatores, per regnum nostrum transeuntes, libere, et absque aliqua molestia transire valeant, et nullus eisdem inferre praesumat nocumentum. Preterea tributa­rii, vbique locorum in regno nostro constituti, tributum indebitum et iniustum super eosdem mer­catores exigere nullatenus presumant; sed iustum tributum, quod tempore Domini Bele regis, feli­fjis recordacionis , aui nostri charissimi, exigi con­sueuerat; more debito et consueto exigant supep

Next

/
Oldalképek
Tartalom