Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

Jpsos; scientes, quod si aliqui secus facerent, extunc eosdem rebus et personis faceremus condemnari; et insuper possessiones eorumdem, in quibus fal­sum tributum exigeretur, ad manus nostras deuol­ui faceremus. Volumus eciam, quod si qui ex no­stris Baronibus in suis possessionibus tributum po­tencialiter exigi facerent, suam dignitatem amitte­re possint eo ipso. In cuius rei memoriam, per­jjetuamque firmitatem, presentes concessimus litte­ras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Da­tum per manus discreti viri, Magistri Gregorii, Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice­Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo , ducentesimo , nonagesimo septimo, Re­gni autem nostri anno octauo. " Ex originali membrana Tabularii Vrbis Viennensis Coll. Dipl. Szecbenyi Tom. III. nro 25. Item Hormayr. i. c. nro LXI. p. CII. scj. A. Ch. 1297. Ident Andreas Eliae, Comitis Saxonum et Latinorum de Scepus, modum pendendarum decima­rum dejinienles litteras confirmat. Andreas , Dei gracia, Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodom. Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus prae­sentes litteras inspecturis, salutem in omnium Sal­uatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie vo­lumus peruenire: Quod discretus vir Ia cobus de Igluhaza, ad nostram accedens presenciam, ex­hibuit nobis priuilegium, seu ordinationem Iudi­cum, et tocius Vniuersitatis Saxonum de prouincia Scepusiensi, super facto solucionis, seu exactionis decimarum, per eosdem ordinate confeclum; pe­tens a nobis cum instantia, vfe ipsum priuilegium

Next

/
Oldalképek
Tartalom