Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

teneantur, In cuius rei memoriara, T)a­tum per manus discreti viri, M. Gregorii, Alben­sis ecclesiae electi , aulae nostrae Yice-Cancellarii. Anno Domini MCCXCVII. sexto Nonas No­uembris ; anno autem Regni nostri VIII." ApudWagner Anal. Scep. P. III, p. 18. Katona Tom. VI. p. 1174. Suppl. Bardossy p. 410. sqq. A. Ch. 1297. Idem Andreas Agneti Austriacae, coniugi suae , Comitatum Posoniensem iri dotem confert. Andreas, D. gr. Hung. etc. Regalis sublimitas etc. Proinde ad vniuersorum praesentium, futuro­rumque notitiam volumus peruenire: quod quia Magnificus Princeps Albertus, D. gr. Dux Austriae, §tiriae , pater noster charissimus, nos paternali afTectione dilexit, confouit; nos tantae dilectionis feruorem et amorem nobis impensura attendentes , cupientesque ex animi nostri desiderio mutua vicis­situdine, pari, et consimili dulcedine, seu amore eidem Domino Alberto Duci Austriae et Stj riae, Patri nostro , ac Serenissimae Dueissae Dominae, ipatri nostrae assistere, et condigna "satisfactione praemissa , ac remuneratione regia respondere, etc. Comitatum Posoniensem cum castro Posonien­si, et aliis castris eidem Comitatui coniunctis, et annexis villis tributo, seu aliis pertinentiis, ac vtilitatibus yniuersis, dedimus, donauimus, tra­didimus et contulimus Serenissimae Dorainae Ag­neti, D. gr. reginae Vngariae, filiae ipsius Domi­ni Alberti Ducis, consorti nostrae charissiraae, tam in vita nostra, quam post mortein nostram possidendum, vsque dum eidera Dominae Agneti reginae, consorti nostrae, fuerit vita coraes. In

Next

/
Oldalképek
Tartalom