Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ris praesentibus dupplieis sigilli nostri munimen dignum duximus appendendum. Dat. anno Domi­ni MCCLIX." Dipl. Stir. P. II. p. 81. Petz Dipl. P. II. p. 406. Katona Tom. VI. p. 299. Archiu. A. 1827. nro 88. A.Ch. 1259. Idetn Stephanus terras quasdam , a patre suo receptas , Ilaholdo reddit. Cephanus Dei gratia Ilex , primogenitus illu­stris regis Hungariae, et Dux Stiriae, vniuersis Christi lidelibus praesentes litteras inspecturis, sa­lutem in omnium Saluatore. Ad regiam pertinet Maiestatem , a qua iura Deo tribuenle prodierunt, vnicuiqpe reddere sua iura, et facere subditis iu r stitiam, quae sedis eius est correctio, ne regibus in iure et iustitia deficientibus, facile trahatur ab aliis perniciosum exemplum. Proinde ad vniuerso­rum notitiam harum serie declaramus, quod dile­clus et fidelis noster Hoholdus sua nobis conquesti­one demonstrauit, vt quasdam terras emtitio com­paratas, Pater noster illustris rex Bela, oblocutio­nibus inimicorum suorum fecisset afferri, nullo prorsus iuris ordine obseruato, supra quibus etiam idem nobis exhibuit priuilegium Andreae Regis, Aui nostri, inclytae recordationis ; et aliud iterum priuilegium Carissimi Patris nostri super confirma­tione prioris priuilegii confectum, in quibus ple­nius continebatur, quod praedictas terras Comes Hoholdus, bonae memoriae, pater praedicti Magi­stri Hoholdi, iusto titulo emtionis compararat. Nos igitur tenore praedictorum priuilegiorum diligen­gentius inspecto, et quia per sollicitudinem nostrae excellentiae .vnicuique ius suum tenemur obserua-

Next

/
Oldalképek
Tartalom