Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

re, terras ablatas, quae his exprimuntur vocabu­lis — villam — apud Ecclesiam S. Lamperti, villam T. eidem magistro Hoholdo, et suis haere­dibus decreuimus perpetualiter restituendas; atten­dentes, quod propter ipsius seruitia eximia, quae in feruore fidelitatis carissimo primum Patri nostro, et postea nobis indesinenter exhibuit, possessio­nes potius sibi sint conferendae, quam ab ipso aufe­rendae; transmittentes cum eodem Magistrum Be­nedictum, Aulae nostrae Vice-Cancellarium, Ar­chidiaconum de Wlko; qui reuersus nobis retulit, quod praenotatas villas, et totam terram de metis ad metas iuxta tenorem dictorum priuilegiorum eidem statuisset. Vt igitur huiusmodi series, et processus ratus et stabilis perseueret, nec processu temporum per quempiam in irritum possit, vel de­beat retractari, praesentes eidem concessimus lit­teras dupplicis sigiili nostri munimine confirmatas. Datum per manus magistri Benedicti, Aulae nostrae Vice-Cancellarii, Archidiaconi de Wlko , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini millesimo ducente­simo, quinquagesimo nono. " E coll. Kaprinai. Tom. II. p. 93. sq. A. Ch. 1259. Idem Stephanus Eberhardo, Ciui de Marburg, in praemium fidelitatis mansos plures donat. Nos Stephanus , Dei gratia Rex, primogeni­tus illustris regis Vngariae, et Dux Stiriae, teno­re praesentium significamus Vniuersis , quod nos consideratis fideiitatum meritis, et seruitiorum E­burhardi, fidelis ciuis nostri de Marpurg, que Do­mino regi, Carissimo Patri nostro, et nobis stu­duit inuiolabiliter obseruare; Nos in recompensa­52 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom