Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

descendendo iuxta eandem aquam attingit terram Lipoth, et iuxta illam rite procedendo, tandem recuruatur iuxta eandem aquam ad locum, qui di­citur Loyp, vbi prima meta inceperat. Yerum quia praesentis priuilegii series prioris sigilli nostri munimine , quod in occisione Reginarf Gertrudis, nostrae dilectissimae coniugis, fuit deperditum, consignata fuerat, praesentem pa­ginam renouandam fore , dignum duximus; et alio sigillo, quod contra falsae cauillationis dolositates, quae possint accidere, parari fecimus, vt facta per nos iam dicti praedii Chuturtiikhely nomine , praefato Alexandro Comiti et per eum suis legiti­me successoribus, donatio, tam nostris, qUam no­strorum Successorum temporibus firma semper, ei irretractabilis permaneat, in perpetuum roboraui­mus. Renouatum per manus Thomae , Albensis Praepositi, et aulae regiae Cancellarii, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo sexto. Venerabili Ioanne Strigoniensi Archiepisco­po existente ; reuerendo Bertholdo Colocensi Ar­«hiepiscopo praesidente ; Calano Quinqueecclesi­ensi ; Catapano Agriensi; Desiderio Chanadiensi; Simone Waradiensi ; Wilhelmo Transyluano; Pe­tro Geuriensi ; Ruperto Weszprimiensi; et aliis episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus. Iula Palatino, Posa Bano, Dionysio Tavarnicorum ma­gistro , et Comite noui castri , et Ochuz Curiali Comite existentibus; regni nostri anno duodecimo." E Transumto Ludouici Msgn. Originale Coll. N. JankovicU. Kaprin. MSS. T. il. p. 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom