Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 121G. Idetn Andreas portiones, quae diuisa cum fratre Sebus terra , Alexandro comiti obtigerunt , con firmat. In nomine Sanctae Trinitatis, et indiuiduae vnitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalma­tiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodo­meriaeque Rex in perpetuum. Venerandi regiae stirpis successores tam diligentem erga suorum an­tecessorum sanctiones debent habere prouidentiam, vtsi quae perpetuae commendationis titulo pro suo­rum fidelium meritis transactis ante temporibusRe­gia disponere curauit Benignitas, ne vetustate di­luantur , vel malignantium impetu refellantur , non tantum auctoritatis suae munimine, verum etiam propensiori gratia de die in diem studeant cumulare. Ilis itaque nionitus rationibus tam mo­dernorum, quam futurorum notitiae clarescere vo­lumus, quod accedens ad nostram praesentiam no­ster fidelis Alexander, Magister Pincernarum no­strorum, proposuit, se cum suo Fratre Sebus Comite, post decessum patris sui, Thomae vi­delicet Comitis, possessionem totaliter diuisisse ; verum quia quaecunque nostrorum disponit cura fidelium, nisi nostra solennizet auctoritas, multo­ties contingit annullari; diligenter a nobis, vtpo­te vir prouidus et discretus petiit, quatenus distri­butionem inter eos dispositam , et a nostro fratre Ilemerico Hege felicis memoriae, nec non a nobis factam suo patri donationem, quae in suam ces­serunt portionem, et alia, quae nos eliam propter eximia fidelitatis, et approbandae strenuilatis ope­ra , quibus apud nos, quae singula retexere 11011 possumus, excellentissime claruit, tam in terris et siluis, quam etiam hominibus contulimus; aucto-

Next

/
Oldalképek
Tartalom