Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

ditaria Cumlous uocata iuxta aquam Topl, Coprucha, Chepzeu, Cumlous, Cheruyz et Gerendul existente nullus agrauare de­beat uel presuraat. Vt autem premissa rata habcantur ct firma, presentes litteras dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in Portu Equorum in octauis Sancti Martini millesimo CC" L° nono. (István iíjabb király 1264-ki átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.) 358. István ifjabb kiválj Hoholdnak visszaadja a tőle elvett f öldeket. 1259. (S)Tepbauus Dei gracia Rex primogenitus Illustris Regis Hungarie et Dux Stirie vniuersis Christi fidelibus presentes lit­teras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad Regiam per tinet Maiestatem, a qua jura Deo tribuente prodierunt, vnicui­que reddere sua jura, et facere subditis iusticiam, que sedis eius est correccio, ne Regibus in jure et justicia deficientibus í'acile trahatur ab alijs perniciosum exemplum. Proinde ad vniuer­sorum noticiam harum serie declaramus, quod dilectus et fide lis noster Hoholdus sua nobis conquestione demonstrauit, vt quasdam terras suas empticie comparatas páter noster Illu­stris Bela Rex oblocucionibus inimicorum suorum fecisset auferri nullo prorsus juris ordine obseruato; super quibus eciam idem nobis exhibuit priuilegium Andree Regis aui no­stri incliffe recordacionis, et iterum aliud priuilegium karis­simi patris nostri super confirmacione prioris priuilegij con­fectum; in quibus plenius continebatur, quod predictas terras Comes Hoholdus bone memorie, páter predicti Magistri Ho­holdy iusto titulo empcionis conpararat. Nos igitur tenore pre­dictorum priuilegiorum diligencius inspccto, et quia per soli citudinem nostre Excellencie vnicuique ins suum teneamur

Next

/
Oldalképek
Tartalom