Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

obseruare, terras ablatas, que his exprimuntur vocabulis, Kadych, villám Cun, apud ecclesiam Sancti Lamperti villám Wlkoy eidem Magistro Hoholdo et suis heredibus decreuimus perpetualiter restituendas; attendentes, quod propter ipsius seruicia eximia, que in feruore fidelitatis karissimo primum patri nostro, et postea nobis indesinenter exhibuit, possessio­nes pocius sibi sint conferende, quam ab ipso auferende; transmittentes cum eodem Magistrum Benedictum aule nostre Vice-Caucellarium Archydiacouum de Wlko, qui reuersus no­bis retulit, quod prenominatas villás et totam terram de metis ad metas iuxta tenorem dictorum priuilegiorum eidem statuis­set. Vt igitur huiusmodi series et processus ratum ac stabilé perseueret, nec processu temporum per quempiam in irritum possit vei debeat retractari, presentes eidem concessimus lit­teras dupplicis sigilli nostri munimine confirmatas. Dátum per inanus Magistri Benedicti aule nostre Vice-Cancellarij Archydiaconi de AV rolko dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° ducentesimo quinquagesimo nono. (Róbert Károly királynak 1335. pridio nonas Julij „Magister Nicolaus filius Stephani filij Hoholt Comes Zaladiensis" kiréséro kelt megerősítő kelt megerősítő privilégiumából ) 359. István ifjabb király Frigyes ausztriai berezegnek a sz. Viktori czisztercziek monostorának javára 1248-ban kiadott levelét, mely­ben őket kegyúri pártfogása alá fogadja, átírja s megerősíti. 1259. Stephanus Dei gracia Rex primogenitus Illustris Regis Hungarie et Dux Stirie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Regum sublimitas iustis precibus peten­cium aurem debet fauorabilem adhibere, maximé super hys, que cedunt ad incrementum commoditatis Ecclesie et hono­0

Next

/
Oldalképek
Tartalom